Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ista est, ut diximus, [*]( ) terra uiuentium, terra diuitiarum et bonorum dei, quae primus Adam perdidit et secundus inuenit, immo ab illo perditam iste restituit dicente apostolo: regnauit mors ab Adam usque ad Moysen — sub cuius persona lex intellegitur — in similitudinem praeuaricationis Adam, qui est forma futuri. uolumus scire, quae sit terra, manifestius?

legamus Malachiam: beatos uos dicent omnes, dicit dominus, quoniam eritis uos terra uoluntaria, quae significantius Graece appellatur {}sÂ1Jli\'fJ, quam uel sancti desiderent uel quae placeat deo.

Esaias quoque in haec uerba consentit dicens: et erit uir abscondens sermones suos et apparebit in terra Sion sicut fluuius gloriosus in terra sitienti. quae est terra Sion, in qua apparebit fluuius gloriosus? illa uidelicet, de qua idem Dauid in alio psalmo canit: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et iterum: diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

istas portas [*]( ) diligit deus, quas uidemus in cineres et fauillas esse conuersas ? non dico prudentibus, sed ne stultis quidem hoc persuaderi potest. ego arbitror et illud, quod in sexagesimo quarto psalmo legimus: uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare illam. fluuius dei repletus [*]( 2 cf. Luc. 16, 23—31 3 *Gen. 37, 35 5 Luc. 23, 43 8 Rom. 5, 14 12 *Mal. 3,12 16 *Esai. 32,2 20 Ps. 86,3 21 Ps. 86, 2 26 *Ps. 64,10—11 ) [*]( 1 pr. et] nec B habraham I 4 paradysi Ip.c.D 5 paradyso JID 6 quae] quam B 7 secundus Adam g illam D perditam (non perdita) codd. 9 sub—lex partim in ras., partim in mg. m2B 10 adae I ade D 11 formam J manif., quae sit haec terra g haec terra Dg,Bp.c.m2 12 legimus D malachi D in Malachia ç 13 in terra g 14 apellatur IDB BENleH J EENIEN Σ BENlTN D BHNleH B 15 desiderant ID uel quae] que ex uel m2B esaya B 16 uir] urbs Bmg.mZ 17 syon B passim 18 syon terra B 22 numquid istas B 23 dns B 24 ne] nec J I persuadere D 25 quarto decimo I XlIII J 27 illam] eam DB )

166
est aquis; parasti cibum illorum, quoniam sic est praeparatio tua. sulcos eius inebria, multiplica genimina illius; in stillicidiis eius laetabitur germinans, huic sensui conuenire.

illa enim terra cotidie uisitatur a deo, inebriatur cunctisque est plena diuitiis. de hac fluuius egreditur dei, de quo scriptum est: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei, qui et in descriptione templi Ezechihel mystico sermone narratur, in cuius ripis arbores sunt ex utraque parte per singulos menses nouis frugibus abundantes, de qua terra et in Prouerbiis uir scripsit sapientissimus: qui operatur terram suam, inplebitur panibus.