Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

his Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium. necdum introitus, iam exitus; talem semper fuisse putat mundum. nescit praeterita, fugit praesentia, futura desiderat. quae ut tumultuario sermone dictarem et post neces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti frater, inpulit caritas; maluique parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero uoluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.

CXXIX. AD DARDANUM DE TERRA REPROMISSIONIS.

Quaeris, Dardane, Christianorum nobilissime, nobilium Christiamssime, quae sit terra repromissionis, quam Iudaei redeuntes ex Aegypto possiderunt, cum a maioribus eorum iam fuerit ante possessa ac proinde non sit promissa, sed reddita. his enim uerbis uteris in calce epistulae tuae. quod interrogans uideris illud sentiie, quod plurimis nostrorum placet, aliam repromissionis esse terram quaerendam, de qua et Dauid loquitur in psalmo: credo uidere bona domini in terra uiuentium et dominus in euangelio: beati mites, quoniam ipsi [*]( 1 *Prou. 14, 28 20 Ps. 26, 13 21 Matth. 5, 4 ) [*]( 2 Pacatula nostra g nata est I 5 putat fuisse ∑ putet fuisse g nesciat-fugiat-desideret g 6 quae] haec g 7 infantis (s eras.J) codd. 8 tua me J tuam (m eras.)F tua I 9 altera J 10 aniticiae (in rrag, m2 at amicitiae) I conicitiae J est] add. explicit ad pacatulam FJ explicit I ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*](I = Tnricensis Auglensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad dardanum J ad dardanum (add. de terra repromissionis tn mg. m2) I ad dardanum de terra repromissionis D dardano de terra repromissionis B; Hieronymi nomen exhibent tituli codicum JIB ) [*]( 13 et nobilium D 14 Christianissime om.B 15 possederunt D,Bp.c. 16 hac perinde D 17 tuae om.B 19 terram esse D )

163
possidebunt terram.