Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Pro nefas, orbis terrarum ruit et in nobis peccata non corruunt. urbs inclita et Romani imperii caput uno hausta est incendio. nulla regio, quae non exules eius habeat. in cineres ac fauillas sacrae quondam ecclesiae conciderunt et tamen studemus auaritiae. uiuimus quasi altera die morituri et aedificamus quasi semper in hoc uicturi saeculo. auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur.

legimus Aaron pontificem isse obuiam furentibus flammis et accenso turibulo dei iram cohibuisse; stetit inter mortem et uitam sacerdos maximus nec ultra uestigia eius ignis procedere ausus est. Moysi loquitur deus: dimitte me et delebo populum istum. quando dicit: dimitte me, ostendit se teneri, ne faciat, quod minatus est; dei enim potentiam serui preces inpediebant.

quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae dei possit occurrere, qui obuiare flammis et iuxta apostolum dicere: optabam ego anathema esse pro fratribus meis? pereunt cum pastoribus greges, quia, sicut populus, sic sacerdos. Moyses conpassionis loquebatur affectu: si dimittis populo huic, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo. uult perire cum pereuntibus nec propria [*]( 1 Appendix sententiarum u. 180 Ribbeck 13 cf. Tertull. Apolog. c. 39 et supra p. 91, 8 16 cf. Num. 16, 46—50 19 *Ex. 32,10 24 *Rom. 9, 3 26 *Ex. 32, 32 - ) [*]( 1 aegre (a eras.) J reprendas Ja.c.mZ 2 sinis g 3 nob. hab.] quae nobiliores habuere neglectui g procus I 5 sequitur FIa.c.m2 9 et om.g ruunt g 11 nulla est g eius] Romanos g cineris FJ ac ex a F 12 fauilla F,Ja.c.rriZ 13 uidimus Ja.c.m2 uidemus I 14 saec. uict. I 15 nudus] nudens Fa.c.m2J 16 nostras 8.1.2 Christ. in paup. g 18 stetit ex stet F2 magnus I 19 loquitur (super r m2 s e) J 21 teneri] add. posse s.l.m2I 23 nunc s.l.mZl cum apostolo I 26 moyse FJa.c. 27 huic ex hic FJ ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 11 )

162
salute contentus est. gloria quippe regis multitudo populi.

his Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium. necdum introitus, iam exitus; talem semper fuisse putat mundum. nescit praeterita, fugit praesentia, futura desiderat. quae ut tumultuario sermone dictarem et post neces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti frater, inpulit caritas; maluique parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero uoluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.