Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uirgo es: quid te mulieris delectat societas ? quid fragilem et sutilem ratem magnis committis fluctibus et grande periculum nauigationis incertae securus ascendis ? nescis, quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraueris aut — ut leuissime dicam — postea desideraturus sis. \'sed ad ministerium iste sexus est aptior\'. elige ergo anum, elige deformem, elige probatae in domino continentiae.

quid te adulescentia, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus uesceris, affluis diuitiis, pretiosa ueste circumdaris et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis? an non habitas in eodem hospitio, in nocte dumtaxat ? ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes ? cum etiam ipse non pecces, aliis peccare uidearis, ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant.

tu quoque, uirgo uel uidua, cur tam longo uiri sermone retineris? cur cum solo relicta non metuis ? saltim alui te et uessicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo uerecundius egisti cum marito. sed de scripturis sanctis aliquid interrogas: interroga publice; audiant pedisequae, audiant comites tuae. omne, quod manifestatur, lux e s t. bonus sermo secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. magister egregius contemnit uiros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat. [*]( 23 *Eph. 5, 13 ) [*]( 2 utrumque enim g 3 uas] uos Fp.c.m2 infirmus F,Ia.c.m2 infirmum Ip.c.m.2 4dilectatFla.c.m2,J 7pr.aut] haudIp.c.m2 desideraberisFa.c.mZJ 8 sis in ras. m2F elege Jp.c.mZla.c. 9 pr. elege Jp.c.m2,om.q alt. elege Jp.c.m2 10 aduliscentiaFix adulescent(u s.l.)la J adolescentula g luxoriosaF luxo(u s.i.m2)riosam2\' 11 rubicundusFJp.c.m2 -dis eel.; add. genis ç 13 secure g an] at g hospit(c F)io ex hospit(c F)ium F I 14 huiusce modi] huius Q 15 consumens scripsi consumes codd. consumis g 16 cum etiam] ut cum ç 17 delinquuntJI 18 sermone uiri g 19 aluitate (ta eras.)J uesicae I quogat F,J Za.c.m2 20 re] add. eum g 21 inuerecundius g quam cum marito egisti g 22 pediss. g 26 desp. fratres ç fratres] ff (s.l. fures) J )

160

Declinaui parumper de uia occasione aliorum [disputatione] et, dum infantem Pacatulam instituo, immo enutrio, multarum subito male mihi pacatarum bella suscepi. reuertar ad propositum. sexus femineus suo iungatur sexui; nesciat, immo timeat cum pueris ludere. nullum inpud icum uerbum nouerit et, si forte in tumultu familiae discurrentis aliquid turpe audierit, non intellegat. matris nutum pro uerbis ac monitum pro imperio habeat. amet ut parentem, subiciatur ut dominae, timeat ut magistram.