Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quid igitur? luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? absit, inquiunt; unusqui sque enim, in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. circumcisus quis, id est uirgo, uocatus e s t: non adducat praeputium, hoc est non quaerat pellicias tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso uirginitatis indutus est.

in praeputio quis uocatus e s t, hoc est habens uxorem et matrimonio pelle circumdatus: non quaerat uirginitatis et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desiuit, sed utatur uase suo in sanctificatione et pudicitia bibatque de fontibus suis et non quaerat cisternas lupanarium dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt.