Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Solent quaedam, cum futuram uirginem spoponderint, pulla tunica eam induere et furuo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re uera bono consilio, e habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur. aliis contra uidetur.

\'quid enim\\ aiunt, 4si ipsa non habuerit, habentes alias non uidebit ? ptÀóxoa{wv genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamuis nulli uiroium, tamen sibi scimus libenter ornari. quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant. meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret\'.

tale quid et Israhelitico fecisse dominum populo, ut cupientibus Aegyptias carnes usque ad nausiam et uomitum praeberet examina coturnicum, multosque saeculi prius homines facilius carere experta corporis uoluptate quam eos, qui a pueritia libidinem nesciant; ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos uitare paenitendo suauitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum [*]( 20 cf. Num. c. 11 ) [*]( 1 epistolium (o ex u) Fl 2 litterarum s 3 iste Fa.c. iste Ja.c.m2 proponantur g 4 crustela Ja.c. mulsa g 5 gemis F pubis Jp.c.mll 6 festinet Fp.c. -nat cet. tentet g police I ducere g 7 stamia Fa.c.m2 stami*(na s.l.)I 8 gestiaFa.c.m22 osc.] oculoF 9 discereç 11 spoponderint If.c.m2 -rit cet. pullataFp.c.m2 (ta eras.) 12 fuluo Jp.c.m2 pallio I 14 in tenero s.l.m2I ponere g aliis] add. e s.l.m2I uero e g 16$1- AI(I eras.)OKOCMON (n F) F1 multasque (s eras.)F 17 insignes Ip.c.m2 pudicitiae (e eras.)F 19 pr. non s.l.J que s.l.ni2l contempnat F1 20 tale] -add. uero g pop. dom. g 21 nusiam Fa.c.m2 nauseam g 22 prae(e FJ)- bere codd. 23 uoluntate F I eas J2 24 calcare codd. 25 penitendae FJ 26 hos Ip.c.m2 hoc cet. car**nis (carminis fuisse uid.)F illecebras ç et om. g blandientes g )

158
mella putant, uenena noxia repperire; mel enim distillare labiis meretricis mulieris, quod ad tempus inpinguet uescentium fauces et postea felle amarius inueniatur.

unde et in domini mel sacrificiis non offerri ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accendi in templo dei, quod de amaritudine exprimitur oliuarum, pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et ueritatis, quos qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. unde et propheta mystice cantat: solus sedebam, quia amaritudine repletus sum.