Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Solent quaedam, cum futuram uirginem spoponderint, pulla tunica eam induere et furuo operire palliolo, auferre linteamina, nihil in collo, nihil in capite auri sinere re uera bono consilio, e habere discat in tenero, quod postea deponere conpellatur. aliis contra uidetur.

\'quid enim\\ aiunt, 4si ipsa non habuerit, habentes alias non uidebit ? ptÀóxoa{wv genus femineum est multasque etiam insignis pudicitiae, quamuis nulli uiroium, tamen sibi scimus libenter ornari. quin potius habendo satietur et cernat laudari alias, quae ista non habeant. meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret\'.