Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante 5 se uetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.

unde et noster apostolus: cotidie morior per uestram salutem et dominus iuxta antiqua exemplaria: nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus multoque ante per prophetam spiritus sanctus: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis et post multas aetates illa sententia: memento semper diem mortis et numquam peccabis disertissimeque praeceptum satirici: uiue memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.

sic ergo — ut dicere coeperamus — aetatem duxit et uixit, ut semper se crederet esse morituram. sic induta est uestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, uiuam, placentem deo.

Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas — quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam — et uerecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit [*]( 1 cf. Ioh. 18, 16 cf. Ioh. 19, 26-27 7 cf. Plato, Phaedo p. 64 A 8 *I Cor. 15, 31 10 *Luc. 14, 27 13 *Ps. 43, 23 (22); Rom. 8, 36 15 *Eccli. 7, 40 17 Persius V 153 21 cf. Rora. 12, 1 ) [*]( 2 sua g suam codd. acciperet B 3 ut] et g 6 adol. Ap.c.mSB 8 dixit g quotidie inquit g 9 per] propter s salutem] gloriam B 12 sanctus spir. B 13 te inquit B 14 sumus om.g ouis AD illa sententia Ap.c.m2 15 die D diei B 16 dissertissimeque (-ae A) Aa.c.m2D dis(ss A)ertissimique ABp.c.m2 di*e*tissimique (dilectissimique ?) Ba.c.m2 satyrici AD 17 memor] seq.ras.llitt.B laeti DB ora A gla (= gloria)D 18 inde] ide Ap.c.m2 19 sic ex si m2A 20 crederet se B esse om.D moritura Aa.c.mZD 21 differens Aa.c.m2D; add. se g deo placentem B 22 et om.A me ex e m2A roma D 23 eph(h exp.)iphanio A epyphanio D transissetD 24 anthiocenam D salaminiam (alt. i eras.)A salaminia D 25 egit] erat ex erit m2A )

151
secundum apostolum inportune, oportune, ut pudorem meum sua superaret industria. et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam conuenit, quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moueret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.