Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante 5 se uetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.

unde et noster apostolus: cotidie morior per uestram salutem et dominus iuxta antiqua exemplaria: nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus multoque ante per prophetam spiritus sanctus: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis et post multas aetates illa sententia: memento semper diem mortis et numquam peccabis disertissimeque praeceptum satirici: uiue memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.

sic ergo — ut dicere coeperamus — aetatem duxit et uixit, ut semper se crederet esse morituram. sic induta est uestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, uiuam, placentem deo.