Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et Iesus Iohannem euangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non [*]( 15 Ennius, Medea exul fr. 1, 1 R. 19 cf. Matth. 27, 55 etc. 20 cf. Ioh. 19, 25 22 cf. Onom. s. p. 62, 21 cf. Marc. 16, 9 etc. 25 cf. loh. 13, 23; 19, 26; 20, 2 26 cf. Ioh. 18,15 ) [*]( 2 suppelectilis D suppellettiles (-lis m2) A 3 perd. pec. B 6 gaudebat B 7 in om.B 10 uita D 11 monasteriaque Ap.c.m2 monasteria quae cet. monasteriorumque g pachomii B 12 confiteri B 13 quod Christo plac.] ut xpm B 14 dennianum D 15 utina (s.l.m2 1 uineam) B cuius B 16 cub. nutr. g 17 facilius A talis discipula B 18 forsan g 20 subst. sua B 21 Magdalenen scripsi magdalenem (alt. m exp.A) Ag magdalenam (ex -ne m2B)DB 24 iudicamus] add. contemptaeque nobilitatis ac diuitiarum maiorem gloriam ducimus Bg (dE; lacuna ne quis cogitet, animaduertendwn unde, quod sequitur, esse \'uirtutes animo iudicans\') 25 amat A )

150
timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque saluatoris in sua reciperet, ut hereditatem uirginis domini uirginem matrem filius uirgo susciperet.

Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante 5 se uetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.

unde et noster apostolus: cotidie morior per uestram salutem et dominus iuxta antiqua exemplaria: nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus multoque ante per prophetam spiritus sanctus: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis et post multas aetates illa sententia: memento semper diem mortis et numquam peccabis disertissimeque praeceptum satirici: uiue memor leti, fugit hora, hoc, quod loquor, inde est.

sic ergo — ut dicere coeperamus — aetatem duxit et uixit, ut semper se crederet esse morituram. sic induta est uestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, uiuam, placentem deo.

Denique, cum et me Romam cum sanctis pontificibus Paulino et Epiphanio ecclesiastica traxisset necessitas — quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit ecclesiam — et uerecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit [*]( 1 cf. Ioh. 18, 16 cf. Ioh. 19, 26-27 7 cf. Plato, Phaedo p. 64 A 8 *I Cor. 15, 31 10 *Luc. 14, 27 13 *Ps. 43, 23 (22); Rom. 8, 36 15 *Eccli. 7, 40 17 Persius V 153 21 cf. Rora. 12, 1 ) [*]( 2 sua g suam codd. acciperet B 3 ut] et g 6 adol. Ap.c.mSB 8 dixit g quotidie inquit g 9 per] propter s salutem] gloriam B 12 sanctus spir. B 13 te inquit B 14 sumus om.g ouis AD illa sententia Ap.c.m2 15 die D diei B 16 dissertissimeque (-ae A) Aa.c.m2D dis(ss A)ertissimique ABp.c.m2 di*e*tissimique (dilectissimique ?) Ba.c.m2 satyrici AD 17 memor] seq.ras.llitt.B laeti DB ora A gla (= gloria)D 18 inde] ide Ap.c.m2 19 sic ex si m2A 20 crederet se B esse om.D moritura Aa.c.mZD 21 differens Aa.c.m2D; add. se g deo placentem B 22 et om.A me ex e m2A roma D 23 eph(h exp.)iphanio A epyphanio D transissetD 24 anthiocenam D salaminiam (alt. i eras.)A salaminia D 25 egit] erat ex erit m2A )

151
secundum apostolum inportune, oportune, ut pudorem meum sua superaret industria. et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam conuenit, quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moueret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.

quid in illa uirtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis inuenerim, uereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris. hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam uersum, hoc illa libauit, hoc didicit atque possedit, ita ut post profectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.

et quia ualde prudens erat et nouerat illud, quod appellant philosophi t JtQVJtov, id est decere, quod facias, sic interrogata respondebat, ut etiam sua non sua diceret, sed uel mea uel cuiuslibet alterius, ut et in ipso, quod docebat, se discipulam fateretur — sciebat enim dictum ab apostolo: docere autem mulieri non permitto —, ne uirili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere uideretur iniuriam.

In nostrum locum statim audiuimus te illius adhaesisse consortio et numquam ab illa ne transuersum quidem unguis, ut dicitur, recessisse eadem domo, eodem cubiculo, uno usam cubili, ut omnibus in urbe clarissima notum fieret et te matrem et illam filiam repperisse. suburbanus ager uobis pro monasterio fuit et rus electum propter solitudinem. multoque ita uixistis tempore, ut imitatione uestri et conuersatione multarum gauderemus Romam [*]( 1 *II Tim. 4, 2 18 I Tim. 2, 12 ) [*](1 inportuna Ap.c.m2 oportune om.A 2 quia g qui codd. tunc om.B nominis esse g existimabar g 3 quin (uin in ras.m2) B qui Ap.c. 4 nec ut g e] et D 5 ut non A conderet A 6 opponere Ap.c.m2 posset A 7 pr. quid] quod A 8 fide D 10 longe D 11 libauit B liba ul D liba (s.l. ens m2) uel A 12 si de Ap.c.mZB 15 TO TIPETIONC A to TIPE- T10N D troiepon B decere g docere B dicere A discere D quid D sic ex si D; add. ad g 17 et in] in eo B quo D 21 loco nostr. te aud. stat. B statum D 22 unguem B 23 dicetur D diceretur A uno om.g usa A cubili om.g 24 kma (= karissima) D 25 reper. D pro mon.] primo monasterium A 26 rus] rursum Dp.c.m2 propter solicitudinem A pro solitudine g 27 ex imitatione g et om.g conuersione D )

152
factam Hierosolymam.