Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

matri in tantum oboediens, ut interdum faceret, quod nolebat. nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus uellet in fratris [*]( 8 Ps. 118, 11 9 *Ps. 1, 2 13 *I Cor. 10, 31 15 Ps. 118, 104 18 *Act. 1, 1 23 cf. I Tira. 5, 23 ) [*](1 marsupiis B 2 et] aut g 4 uid. ac uirg. B 5 ex] et A 7 ardor erat g 9 pfecto D 11 legit AD non in repl. B 12 ut s.l.A existimant g 13 comedetis Aa.c.m2 14 bib. siue quid] aliquid B omnia] a misericordia A gloria B 18 quia] quae B cepit codd. 19 et erubescit (om. enim)B 20 eius lingua g (sed lingua est ablatiuus) 21 elemosinas B elymosinas A eleemosynas g pallio AD 22 siricarum Aa.c.m2;add. illi erant g 25 domos B 26 secretas AD 28 negligeret g 29 ac] et g 29 uelit Aa.c.m2 )

149
liberos uniuersa conferrei, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, diuitibus peritura concedens magisque uolens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.

Nulla eo tempore nobilium feminarum nouerat Romae propositum monachorum nec audebat propter rei nouitatem ignominiosum, ut tunc putabatur, et uile in populis nomen adsumere. haec ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianae hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suae portum Romam confugerant, uitam beati Antonii adhuc tunc uiuentis monasteriaque in Thebaide Pachumii et uirginum ac uiduarum didicit disciplinam nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognouerat.

hanc multos post annos imitata est Sophronia et aliae, quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: utinam ne in nemore Pelio. huius amicitiis fruita est Paula uenerabilis, in huius nutrita cubiculo Eustochium, uirginitatis decus, ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae.