Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

de quibus et saluator in euangelio: esto, inquit, beniuolus — siue bene sentiens — de aduersario tuo, dum es cum illo in uia. quis umquam de hac muliere, quod displiceret, audiuit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret ? ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit, quae esset uiduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat.

illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere uestibus, splendere gemmis, aurum portare ceruicibus et auribus perforatis Rubri Maris pretiosissima grana suspendere, flagrare mure, ut tandem dominatu uirorum se caruisse laetentur quaerantque alios, non quibus iuxta dei sententiam seruiant, sed quibus imperent. unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum uirorum habere uideantur, qui patienter riuales sustineant, si musitauerint, ilico pioiciendi.