Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illoque mandante posse et senes diu uiuere et iuuenes cito mori eleganter lusit: \'iuuenis quidem potest cito mori, sed senex diu uiuere non potest\'. qua sententia repudiatus exemplo ceteris fuit, ut eius nuptias desperarent. legimus in euangelio secundum Lucam: et erat Anna prophetissa, filia Phanuhelis, de tribu Aser et haec prouectae aetatis in diebus plurimis. uixeratque cum uiro annis septem a uirginitate sua et erat uidua annis octoginta quattuor nec recedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. nec mirum, si uidere meruit saluatorem, quem tanto labore quaerebat.

conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, paruulum non negare et uirum gaudere regnantem: non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos uiros et ecclesiarum principes stulte facere [*]() [*](17 *Luc. 2, 36-37 ) [*]( 1 perfectos A praetorii Bp.c.m2 pretoria Ap.c.m2 decurrentium B 2 in om.g quo B 4 orba g pre nuptias Aa.c.m2 praenuntias D 5 cerealis D cereali(adc2. s m2)A 6 alt. et del.m2A 7 ob(s.l.m2)decorem A 8 longiuus (alt. u eras.) A,om.B 9 filio (add. s s.l.m2) B 10 uiduitati scripsi uiduitate codd. uiduatae g 11 me cup. aet. g 12 ded. pud. B 14 iuuenes] iu-. uenis Ap.c.m2 iuuenis] iuuenes Aa.c.m2 \'\\add. et s.l.m2A 171ucanD 18 fanuhelis A phanuel B 19 quae (a exp.)A 20 uiro suo B era(add. t s.l.m2)A 22 seruiens domino B domino seruiens g 23 die ac nocte B ac] et D meruerit A 27 fem. sanctas B 28 consueuerunt D )

147
consuerunt, sed illo tendit adsertio, ut, quarum unus labor, unum et praemium sit.

Difficile est in maledica ciuitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque uitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere. unde quasi rem difficillimam ac paene inpossibilem optat propheta potius quam praesumit dicens: beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini, inmaculatos in uia huius appellans saeculi, quos nulla obsceni rumoris aura macularit, qui obprobrium non acceperint aduersus proximos suos.