Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cum interim, ut in tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus uictor ingreditur — sit mihi fas audita loqui, immo a sanctis uiris uisa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam – , intrepido uultu excepisse dicitur introgressos; cumque posceretur aurum et defossas opes uili excusaret tunica, non tamen fecit fidem uoluntariae paupertatis.

caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda molliuit et inter cruentos gladios inuenit locum pietas.

cumque et illam et te ad beati apostoli Pauli basilicam barbari deduxissent, ut uel salutem uobis ostenderent uel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret deo, quod te sibi integram reseruasset, quod pauperem illam non fecisset captiuitas, sed inuenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et uoce et opere loqueretur: nuda exiui de uentre matris meae, nuda et redeam. sicut domino uisum est, ita et factum est. sit nomen domini benedictum. [*]( 3 Uergil. Aen. II 361--365 et 369 13 Uergil. Aen. VI 266 28 *Hiob 1, 21 1 eorum AD tamquam g aqua D 3 alt. quis] qui D 4 aut] ut A lacrimas A 9 parsim D 10 domus Aa.c.m2D 12 in om.A 13 cruentus (cr in ras.)A 15 ei om.B intrepidu (-du D)ADa.c.m2 intrepidoque Ap.c.m2 16 introgressus Aa.c.m2D 17 tun. exc. B uoluntaria A 18 cesa D cessa (pr. s exp.) A 19 prostr. eg. g 20 adolesc. B adolescentiae ex adulicentiae (sic) m2A 21 aetas timere] et aestimare A 22 pietatis Dp.c.nii beati Qm.ç 23 duxissent A nobis A 24 sepulcrum DB 25 grat; (= gratus) D quod] qui B int. sibi g 28 utero g )

156
14. Post aliquot menses sana, integra uegetoque corpusculo dormiuit in domino et te paupertatulae suae, immo per te pauperes reliquit heredes claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrimas tuas illa rideret conscientia uitae bonae et praemiis futurorum. haec tibi, Marcella uenerabilis, et haec tibi, Principia filia, una et breui lucubratione dictaui non eloquii uenustate sed uoluntate gratissimi in uos animi et deo et legentibus placere desiderans..