Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. tunc inpletum est: putas, [*](1 cf. Luc. 16, 8 11 *Hier. 14, 11-12 29 *Luc. 18, 8 ) [*]( 1 uill. B 2 quidem] add. fraudulenter g ac tamen D 6 discedere D, Ba.c.m2 discere A discedere non Bp.c.m2 (sed de discedente, t. e. prolie-iscente, Rufino loquitur Hier.) discessisse g uideretur A 9 semel latam] simulatam B 11 iheremiam B 13 hol. et uict. obt. g 15 enim et f consumma A 16 quid B haec g dam(p fi)nationes A Ba.c.m2,D 17 hoc Ap.c.m2 18 correpti D 19 ITEPIAPXAIN A IJERIAPXAIN D peryarchon B 20 emendata B enim data AD monstrabantur D -batur A 21 sunt ausi g 22 fuit consc. B 24 quae om.s uere A 25 pauca me g 27 ad ex et m2A 29 putasne B )

154
ueniens filius hominis inueniet fidem super terram? refrigerata caritate multorum pauci, qui amabant fidei ueritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput, contra quos omnes opes parabantur, ita ut Barnabas quoque abduceretur in illam simulationem, immo apertum parricidium, quod non uiribus sed uoluntate commisit.

sed ecce uniuersa tempestas domino flante deleta est expletumque uaticinium prophetale: auferes spiritum eorum et deficient et in puluerem suum reuertentur. in illa die peribunt omnes cogitationes eorum, et illud euang-elicum: stulte, hac nocte aufertur anima tua abs te; quae autem praeparasti, cuius erunt?