Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
huius tam gloriosae uictoriae origo Marcella est tuque caput horum et causa bonorum, quae scis me uera narrare, quae nosti uix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et uidear apud maliuolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere. pergam ad reliqua.
De occidentis partibus ad orientem turbo transgressus minitabatur plurimis magna naufragia. tunc inpletum est: putas, [*](1 cf. Luc. 16, 8 11 *Hier. 14, 11-12 29 *Luc. 18, 8 ) [*]( 1 uill. B 2 quidem] add. fraudulenter g ac tamen D 6 discedere D, Ba.c.m2 discere A discedere non Bp.c.m2 (sed de discedente, t. e. prolie-iscente, Rufino loquitur Hier.) discessisse g uideretur A 9 semel latam] simulatam B 11 iheremiam B 13 hol. et uict. obt. g 15 enim et f consumma A 16 quid B haec g dam(p fi)nationes A Ba.c.m2,D 17 hoc Ap.c.m2 18 correpti D 19 ITEPIAPXAIN A IJERIAPXAIN D peryarchon B 20 emendata B enim data AD monstrabantur D -batur A 21 sunt ausi g 22 fuit consc. B 24 quae om.s uere A 25 pauca me g 27 ad ex et m2A 29 putasne B )
sed ecce uniuersa tempestas domino flante deleta est expletumque uaticinium prophetale: auferes spiritum eorum et deficient et in puluerem suum reuertentur. in illa die peribunt omnes cogitationes eorum, et illud euang-elicum: stulte, hac nocte aufertur anima tua abs te; quae autem praeparasti, cuius erunt?
Dum haec aguntur in Iebus, terribilis de occidente rumor adfertur obsideri Romam et auro salutem ciuium redimi spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam uitam quoque amitterent. haeret uox et singultus intercipiunt uerba dictantis. capitur urbs, quae totum cepit orbem, immo fame perit ante quam gladio et uix pauci, qui caperentur, inuenti sunt. ad nefandos cibos erupit esurientium rabies et sua inuicem membra laniarunt, dum mater non parcit lactanti infantiae et recipit utero, quem paulo ante effuderat.
[*](2 nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius. deus, uenerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam, posuerunt cadauera seruorum turorum escas uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. effuderunt sanguinem )[*](2 cf. Matth. 24, 12 4 Barnabus] uerum uiri nomen ignoratur 7 cf. Hiob 4, 9 8 Ps. 103, 29 9 Ps. 145, 4 11 *Luc. 12, 20 21 *Esai. 15, 1 22 *Ps. 78, 1—3 )[*]( 1 inu. fid. g 2 amabant] ambulant (s.l.ml t amant) B 4 omnis ope AD opes omnes g superabantur AD barrabbas A barabbas D 5 duceretur f paricidium A 6 alt. sed B et AD 7 delectata A 8 auferens A deficiens A 9 in om.A 11 hac ex ac AB auferetur B abs B a (seq. ras. 1-2 litt.)A a D 12 parasti B 13 Iebus] his diebus B 14 spoliatusque D spoliatur que A 15 ammitterent DJ5 mitterentiL perderent g 16 singultisA 17 coe- pit AD periit B et] ut B 18 inuenti in ras. m2B sint Bp.c.m2 19 parcet AD 20 lactenti B in facie A recepit A 23 sanct. tuum] suum A 24 iherus.. B passim in] ut AD 25 seru.] sanctorum AD )
- quis cladem illius noctis, quis funera fando
[*]( 3 )- explicet possit lacrimis aequare dolorem
?- urbs antiqua ruit multos dominata per annos
- plurima perque uias sparguntur inertia passim
- corpora perque domos et plurima mortis imago
.
Cum interim, ut in tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus uictor ingreditur — sit mihi fas audita loqui, immo a sanctis uiris uisa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam – , intrepido uultu excepisse dicitur introgressos; cumque posceretur aurum et defossas opes uili excusaret tunica, non tamen fecit fidem uoluntariae paupertatis.
caesam fustibus flagellisque aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrimis, hoc pedibus eorum egisse prostratam, ne te a suo consortio separarent, ne sustineret adulescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda molliuit et inter cruentos gladios inuenit locum pietas.