Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Laudat saluator in euangelio uilicum iniquitatis, quod contra dominum quidem, attamen pro se prudenter feceiit. cernentes heretici de parua scintilla maxima incendia concitari et suppositam dudum flammam iam ad culmina peruenisse nec posse latere, quod multos deceperat, petunt et inpetrant ecclesiasticas epistulas, ut communicantes ecclesiae discedere uiderentur.

non multum tempus in medio, succedit in pontificatum uir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; immo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam precibus suis flectere conaretur dicente domino ad Hieremiam: ne oraueris pro populo isto neque depreceris in bonum, quia, si ieiunauerint, non exaudiam preces eorum et, si obtulerint holocausta et uictimas, non suscipiam eas; in gladio enim, fame et pestilentia ego consumam e o s. dicas: \'quo hoc?\' ad laudem Marcellae.

damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore correcti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia neglclqucov ingerit uolumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, uenire non ausi sunt tantaque uis conscientiae fuit, ut magis absentes damnari quam praesentes coargui maluerint.

huius tam gloriosae uictoriae origo Marcella est tuque caput horum et causa bonorum, quae scis me uera narrare, quae nosti uix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et uidear apud maliuolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere. pergam ad reliqua.