Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sanctus frater noster Oceanus, cui uos cupitis commendari, tantus ac talis est et sic eruditus in lege domini, ut absque nostro rogatu instruere uos possit et nostram super cunctis quaestionibus scripturarum pro modulo communis ingenii explicare sententiam. incolumes uos et prolixa aetate florentes Christus deus noster tueatur omnipotens, domini uere sancti.

CXXVII. AD PRINCIPIAM IJIKGINEM DE UITA SANCTAE MARCELLAE.

Saepe et multum flagitas, uirgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae Marcellae litteris recolam et bonum, quo diu fruiti sumus, etiam ceteris noscendum imitandumque describam. satisque doleo, quod hortaris sponte currentem et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione uirtutum.

nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudicarem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere.