Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit seruituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut, quod non uult, hoc agere conpellatur, et quasi uim patiens uociferatur et dicit: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et tu te arbitraris absque lapsu et uulnere posse transire, nisi omni custodia seruaueris cor tuum et cum saluatore dixeris: mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt uoluntatem patris mei?

crudelitas ista pietas est; immo quid tam pium, quam sanctae matri sanctum filium custodire? optat et illa te uiuere, non uidere ad tempus, ut semper cum Christo uideat. Anna Samuhelem non sibi, sed tabernaculo genuit. filii Ionadab, qui uinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captiuitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum uastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt.

Uiderint, quid alii sentiant — unusquisque enim suo sensu [*]( 1 *Esai. 34, 5 3 cf. Gen. 3,18 cf. Act. 9,15 4 cf. I Cor. 9, 27 5 cf. Rom. 7, 14-23 7 Rom. 7, 24 9 cf. Prou. 4, 23 10 Luc. 8, 21 et *Matth. 12, 50 etc. 14 cf. I Reg. c. 1 15 cf. Hier. c. 35 17 cf. Ps. 70, 1 18 cf. Hier. 35, 11 ) [*]( 1 nobis miseris B qui s.l.m2r,om.G quia B 2 est om.fJB 4 xps oreGN xps pectore fJPIJI ore xps HDCtB sonabat GlJ sonauit H resonabat PNWt resonat DCB et subiecit V subicitque W seruitute fJ; add. ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur P 5 et om.H 6 hoc om.GH 7 uociferat fJa.e. ergo H liberauit GHNl,yxFa.c.m2 8 te otn.H 9 et om.H omnia H tuum cor H 10 dixerit G 11 hii fJHD 12 mei] add. qui in cae(e B)lis est PDC,B(del.) crudelis H quam sanctae matris GB sanctae matri(-e V) quam fJPIJI 13 optat-uiuere om.G et om.H illi te W te illa H uiuere] uidere HP-,add. et VPCT 14 uideris H ut] sed ut DC et H cum xpo te uideat fJ te uideat permanere cum xpo H samuelem GHCB 15 sichera G cicera B 16 qui-17 habebant om.G quas] quos t qua DC quo H que* (s.l.add. eis m2) N concluserat H 17 scribantur H scribitur V 18 quia] qui W qui ab GPDC exercitus H cald. HDB iudaea H 19 urbem tB inire H conp. sunt om.H 20 aJii quid C,Bin ras.m2 quod D,Na.r. senserint H )

127
ducitur —, mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus. quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ouium hominum factus est pastor; apostoli de piscatione lacus Genesar ad piscationem hominum transierunt. tunc habebant patrem, rete, nauiculam: secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et ne uirgam quidem m manu habentes.