Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum uiduam, quae aluit, quae erudiuit infantem et post studia Galliarum, quae uel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis grauitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis uiris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabant sale et luxuriantes flagellis uineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae torcularia non uerborum pampinis, sed sensuum quasi uuarum expressionibus redundarent.

hanc tu suspice ut parentem, ama ut nutricem, uenerare ut sanctam. nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas et alienas appetunt, quorum dedecus in propatulo est sub nominibus pietatis quaerentium suspecta consortia. noui ego quasdam iam maturioris aetatis et plerasque generis libertini adulescentibus delectari et filios quaerere spiritales paulatimque pudore superato per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. alii sorores uirgines deserunt et extraneis uiduis copulantur. sunt, quae [*]( 8 cf. Cicero, de oratore III 36; Quintilianus, inst. or. II 8, 11 ) [*]( 1 ut] ut in DC ut si W etsi VB hisdem GD iisdem C teneantur G 2 est om.H eis G placeant NtB 3 religiosissimam Nt te habere H teom.B matremom.t 4 quae tealuid B aliud D alt. quae] etVaP Bp.c.n\\2 enutriuit V et] ac Cg 5 ueluti B 6 fili GfJH ut ubert. --10 reprim.] studeat eloquens uir, ut ubertatem sermonis eius grauitas condiat r 7 conderet H ne D calcibus H 8 et om.HNt dissertissimis D\'Pt,Ba.c. desertis H grecis elegimus H 9 quasi anum Nt asianos tumores G luxoriantes VH 10 ut] et r 11 expressione r expressibus HC,Da.c.m2 ex- pressis Dp.c.m2 12 redundaret GDp.c.aa.c. redundent ex redundit m2T suspice GP suscipe eet. 13 reliquerunt H 14 quarum Nt propatibulo G sub nom.-18 marit.] quaedam sub nomine pietatis quaerunt suspecta consortia paulatimque pudore superato (-tę m2) perfecta matrum nomina (perfecto matrimonio m2) erumpunt in licentiam maritalem J1 15 quaerentes V quaerentibusP ergo Vp.c.m2 quosdam G 16 maturiores fJH aetates V et s.l. B lib. gen. Cg adulisc. fJHP adolesc. CNWtB 17 et—spir.] tales G spirituales B que in ras. m2B superate rp.c.m2 18 per ficta G,Bp.c. facta 1JI perfecto rp.e.m2 perfecta eet. matrum nomina] matrimonio rp.e.m2 aliae W sunt quif 19 extraneisTH exterisGp.r. externis cet. sunt quiHV,Na.c.m2 illae quoque r )

124
oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recipit excusationem et cassa inpudicitiae uelamenta quasi aranearum fila disrumpit.

uideas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire conuiuia, ancillas iuuenes habere in ministerio et praeter uocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii. nec culpa est nominis Christiani, si simulator religionis in uitio sit, quin immo confusio gentilium, cum ea uident ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.