Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non mihi nunc per uirtutum prata ducendus es nec laborandum, ut ostendam tibi uariorum pulchritudinem florum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum uerecundia possideat, quid uiolae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum.

iam enim propitio domino stiuam tenes, iam in tectum atque solarium cum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conuersione restinguit atque in uase euangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse saluari. rursumque, quod uiderat, in specie candidissimi linteaminis in superna transfertur et credentium turbas de terris in caelum rapit, ut pollicitatio domini conpleatur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.