Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Neque uero peccantium ducaris multitudine et te pereurtium turba sollicitet, ut tacitus cogites: quid ? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore uersantur. ad quod et ante respondi et nunc breuiter respondebo: me in praesenti opusculo non de clericis disputare, sed monachum instituere. sancti sunt clerici et omnium uita laudabilis.

ita ergo age et uiue in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adulescentiam tuam nulla sorde conmacules, ut ad altare Christi [*](9 cf. Phil. 3, 13 ) [*](1 uendentes H cohercebantur GH coercebatur D coercebant C cohercetur Na.c.m2 nunc] in hanc D 2 autem] enim H exercent rHNt conmercia Wv honor— 6 opin. omT 3 hominis G fraudem-pat..] fecit fraudulentum magis quam absolutum H facit] fe**t 1JI quodque] quod Va.c.VB 4 est om.\'l\' sattim ηΗDΨ saltem cet. 5 puplice HD; add. et N manumff manu G aurum pannis GH teximus V*P tegitur DC 6 omnem Gaa.c. hominum B saculis Ga.c. B saeculis H moriuntur r qui om.H 7 paupsris uixerant r monast.] folio amisso desinit W 8 licebis t licet G inoliscente V inbellent te H paulisper H prius Nt 10 sectaueris GH,Da.c.m2 nequaq. consid.] qui profecere studet, non consideret F 11 mali alii F male Gy faciunt G tu boni H tu bene V boni ille r debeat r 12 te om.C 13 ut] et VH 14 illi] ipsi H rebus] add. et de ipsis H 15 adeunt om.H balnea Nt balnearum H fomenta H 16 flores Nt ore H,Bp.r. uersantes D pr. et om.HD respondi] R t 17 respondeo g praesente opuscolo V 18 instruere Vp.c.m2H omni D laudabiles GB,Dp.c.m2 19 ergo] add. et B uiue-mer.] si in mon. uiuens cl. esse desideras, ita te exhibe, ut hoc uitae meritis consequaris, id est r ut cler. esse mer. IJm.1J 20 pr. ut] et G a.dulesc. GD adulisc. rfJH adolesc. cet. nulla-conmac.] nullam libidinis sorde maculis r )

137
quasi de thalamo uirgo procedas et habeas de foris bonum testimonium feminaeque nomen tuum nouerint, uultum nesciant. cum ad perfectam aetatem ueneris, si tamen uita comes fuerit, et te uel populus uel pontifex ciuitatis in clerum adlegerit, agito, quae clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni condicione et gradu optimis mixta sunt pessima.

Ne ad scribendum cito prosilias et leui ducaris insania. multo tempore disce, quod doceas. ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus fouerint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curuari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam. nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si ceteros laceres. accusamus saepe, quod facimus, et contra nosmet ipsos diserti in nostra uitia inuehimur muti de eloquentibus iudicantes.

testudineo Grunnius incedebat ad loquendum gradu et per interualla quaedam uix pauca uerba capiebat, ut eum putares singultire, non proloqui. et tamen, cum mensa posita librorum exposuisset struem, adducto supercilio contractisque naribus ac fronte rugata [*]( 1 cf. I Tim. 3, 7 3 cf. IV Reg. 4, 16 11 cf. Persius I 58—60 16 Grunnius] scil. Rufinus ) [*]( 1 talamo Ga.c.B foras H 2 fe(fae f?)minaequae (-nae quae V) fJHD nouerunt B nouerit ra.e. et uultum GHNt et uultum tuum g nesciunt t cum—4 adlegerit] si clericus ordinatus fueris JT 4 populi G ciuitatis om.G clerum GfJB clero HNt clericum DC adlegerit (it in ras.m2B)GB allegerit V adlegerint D allegerint C alligauerint H elegerit N elegerint t age r 5 condictione V 7 nec fJ B caue ne r prosilias Fp.c.m2GNB prosileas cet. leue Va.c.m2v 8 nec jV*]NtB 9 inrisoribus tuis r derisoribus tuis H ne] non 0, om.H qui-13linguam om.r qui cum] quicumqueHB adol. vHN,Ba.c.m2 10 fouerit H et quodam inras.m2B et eodem H effecerint (ecerint inras.m2) B efficerint VHD fecerintG 11 cyconiorum D coniarumi7 depraehendis DB deprehendes g pos te HNt postea D 12 auricula H aures GvNt asini om.H aestuantis Nt cani t 13 nulli] numquam ulli r te sanctum] spm te H sanctiorem r 14 quae H nosmed NtB disserti DB deserti fJHN,ta.c. desertores r 15 multi GH loquentibus G testud.-p. 138, 11 adplic. om.Nt testudinis H testugine G 16 grunnios/7 grunius V agrunniusO incedebant H ad] et ad H gradum H et om.H 17 quaedam] seq. in mg. m2 murmor (in mg. inl. seripsit m2: et per interualla quaedam murmor) 1J parua B carpe- bat DC singultare G 18 non proloqui om.H praeloqui B 19 struem otn.fl in struem G **struem B )

138
duobus digitulis concrepabat hoc signo ad audiendum discipulos prouocans. tunc nugas meras fundere et aduersum singulos declamare: criticum diceres esse Longinum censoremque Romanae facundiae notare, quem uellet, et de senatu doctorum excludere.

[*]( a ) hic bene nummatus plus placebat in prandiis. nec mirum, qui multos inescare solitus erat factoque cuneo circumstrepentium garrulorum procedebat in publicum intus Nero, foris Cato, totus ambiguus, ut ex contrariis diuersisque naturis unum monstrum nouamque bestiam diceres esse conpactam iuxta illud poeticum: prima leo. postrema draco, media ipsa chimaera.

Numquam ergo tales uideas nec huiusce modi hominibus adpliceris, ne declines cor tuum in uerba malitiae et audias: sedens em tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum et iterum: filii hominum dentes eorum arma et sagittae et alibi: molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula et apertius in Ecclesiaste: si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit.