Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

pax quaerenda, ut bella fugiamus. nec sufficit eam quaerere, nisi inuentam fugientemque omni studio persequamur, quae exsuperat omnem sensum, in qua habitatio dei est dicente propheta: e t factus est in pace locus eius. pulchreque persecutio pacis dicitur iuxta illud apostoli: hospitalitatem persequentes, ut non leui citatoque sermone et - ut ita loquar — summis labiis hospites inuitemus, sed toto mentis ardore teneamus quasi auferentes secum de lucro nostro atque conpendio.

Nulla ars absque magistro discitur. etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. in apibus principes sunt; grues unam sequuntur ordine litterato. imperator unus, iudex unus prouinciae. Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. in Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt. singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur. in naui unus gubernator, in domo unus dominus; in quamuis grandi exercitu unius signum expectatur.