Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas. tunc ferrum, quod latebat in profundo, supernatauit aquae et inter palmarum arbores Merrae amaritudo monstrata est. nec mirum: talem et socium habuit et magistrum, qui [*](2 egentium famem suas fecit esse diuitias et miseris derelicta in suam lo miseriam tenuit. quorum clamor tandem peruenit ad caelum et patientissimas dei uicit aures, ut missus angelus pessimo Nabal Carmelio diceret: stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? )