Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et post paululum: quem rerum ordinem et totum mundi (regit dei) prouidentia, dum aliae uirtutes de sublimioribus corruunt, aliae paulatim labuntur in terras, istae uoluntate descendunt, aliae praecipitantur inuitae, hae [*]( 15 cf. Rom. 8, 20 18 cf. Rom. 8, 20 20 Orig. n. d. III 5, 4 p. 275 23 ibid. III 5, 5 p. 276 ) [*]( 1 disc. TIa.c.m2 2 uisibilia] inuisibilia IJD 3 crassisque D 4 antiquam D antequam II beatitudinem D benedictione (partim eras.)Il 8 correctionem [Ip.c.B 9 e] et Ila.r. ex g 11 quibusque ex quibus m2B 15 dicitur IID dr B dicuntur g 16 subdita B crassi D 17 pr. et exp.B place- . at D 19 eiusom./7 eam om.D 21 gubernaculiD 22 eius esse g 23 paulolum II,Da.c. quem] de in ras. m2B et totum Koetschau et tota TIB et toto D totius g 24 regit dei add. Koetschau regit add. g, om. codd. dum ex cum II 25 alii II 26 isti 77 uolnntariae g 27 alii 77 inuiti 77 hee DB hec II )

109
sponte suscipiunt ministeria, ut ruentibus manum porrigant, illae coguntur ingratae et tanto uel tanto tempore in suscepto officio perseuerant.

et iterum: ex quo sequitur, ut ob uarios motus uarii creentur et mundi et post hunc, quem incolimus, alius multo dissimilis mundus fiat. nullusque alius diuersis casibus et profectibus uel uirtutum praemiis uel uitiorum suppliciis et in praesenti et in futuro atque in omnibus et retro e t in priore temporibus potest merita dispensare et adunum rursus finem cuncta pertrahere, nisi solus conditor omnium deus, qui scit causas, propter quas alios dimittat sua perfrui uoluntate et de maioribus ad ultima paulatim delabi, alios incipiat uisitare et gradatim quasi manu data ad pristinum retrahere statum et in sublimibus collocare.

Cumque de fine disputare coepisset, haec intulit: quia ut crebro iam diximus-principium rursum ex fine generatur, quaeritur, utrum et tunc futura sint corpora an sine corporibus aliquando uiuendum sit, cum redacta in nihilum fuerint, et incorporalium uita incorporalis esse credenda sit, qualem et dei nouimus. nec dubium est, quin, si omnia corpora ad mundum istum sensibilem pertineant, quae appellantur ab apostolo uisibilia, futura sit uita [*]( 4 Orig. n. d. III 5, 5 p. 276 19 ibid. 111 6, 1 p. 281 28 cf. Col. 1, 16 ) [*]( 2 illi II ingrate 77 3 et-officio in mg. m2B et] ut g uel tanto om.Bmg.m2 temporum 77 4 perseuerent ç 5 ut] id D 8 prof.] add. ct f 11 in priore II in priora DB porro Koetschau postea g 12 rursum D 13 omnium om.B 14 mittat Ba.c.m2 permittat g 16 paulatim s.l.B delabi s dilab(u D)i codd. 17 manu data] mundata 77 stat. retr. 77 18 sublimibus (bus in ras.m2) 77 19 capituli numerus 9 hic falso in edd. iteratur 20 rursus B 21 quae(e775)riturquecodd. 23reducta77D nihilollnihili D nichil B 24 esse] uita esse B 25 et s.l.m2II nec dub.-p. 110, 23 simil.] haec uerba iterum exhibet, sed partim deleta, post finem epistulae 77 (discrepantes scripturas notaui II2) )

110
incorporalium incorporalis.

et post paululum: illud quoque, quod eodem apostolo dicitur: \'omnis creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum d e i\', sic intellegimus, ut primam creaturam rationabilium et incorporalium esse dicamus, quae nunc seruiat corruptioni, eo quod sit uestita corporibus et, ubicumque corpora fuerint, statim corruptio subsequatur; postea autem liberabitur de seruitute corruptionis, quando receperit gloriam filii dei et deus fuerit omnia in omnibus.

et in eodem loco: ut autem incorporeum finem omnium rerum esse credamus, illa nos saluatoris oratio prouocat, in qua ait: \'ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint\'. etenim scire debemus, quid sit deus et quid sit futurus in fine saluator et quomodo sanctis similitudo patris et filii repromissa sit, ut, quomodo illi in se unum sunt, sic et isti in eis unum sint.

aut enim suscipiendum est uniuersitatis deum uestiri corpore et, quomodo nos carnibus, sic illum qualibet materia circumdari, ut similitudo uitae dei in fine sanctis possit aequari, aut, si hoc indecens est — maxime apud eos, qui saltim ex minima parte dei sentire cupiunt maiestatem et ingenitae atque omnia excedentis naturae gloriam suspicari -, e duobus alterum suscipere cogimur, ut aut [*]( 1 Orig. n. d. III 6, 1 p. 281 2 *Rom. 8, 21 11 cf. I Cor. 15, 28 12 Orig. n. d. III 6, 1 p. 282 15 *Ioh. 17, 21 ) [*]( 1 post paulolum II paulo post g 4 intellig. IIp.r.B 5 rationalium B 6 nunc Engelbrecht non codd. 7 sit] non sit g 9 sequatur /7 (sed sub- sequatur 772) Iiberatur D 10 receperint DB 11 filiorum g 17 deus s.l.II finem D 18 sanctis om.B in sanctis g 19 in se illi g illi Ilp.r. alii cei. (eliam IIi) 20 sunt] sint 77 24 uitae dei—p. 111, 25 mundum paginae parte uacua relicta om. II 29 suspicere D )

111
desperemus similitudinem dei, si eadem sumus corpora semper habituri, aut, si beatitudo nobis eiusdem cum deo uitae promittitur, eadem, qua uiuit deus, nobis condicione uiuendum est.