Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ex his sublimiora mundi loca sol et luna et stellae, quae ab apostolo creatura dicitur, acceperunt. quae creatura u an itati subiecta est, eo quod crassis circumdata corporibus et aspectui pateat. et tamen non sponte subiecta est uanitati, sed propter uoluntatem eius, qui eam subiecit in spe.

etiterum: alii uero in singulis locis atque temporibus, quae solus artifex nouit mundi, gubernaculis seruiunt, quos angelos eius credimus.

et post paululum: quem rerum ordinem et totum mundi (regit dei) prouidentia, dum aliae uirtutes de sublimioribus corruunt, aliae paulatim labuntur in terras, istae uoluntate descendunt, aliae praecipitantur inuitae, hae [*]( 15 cf. Rom. 8, 20 18 cf. Rom. 8, 20 20 Orig. n. d. III 5, 4 p. 275 23 ibid. III 5, 5 p. 276 ) [*]( 1 disc. TIa.c.m2 2 uisibilia] inuisibilia IJD 3 crassisque D 4 antiquam D antequam II beatitudinem D benedictione (partim eras.)Il 8 correctionem [Ip.c.B 9 e] et Ila.r. ex g 11 quibusque ex quibus m2B 15 dicitur IID dr B dicuntur g 16 subdita B crassi D 17 pr. et exp.B place- . at D 19 eiusom./7 eam om.D 21 gubernaculiD 22 eius esse g 23 paulolum II,Da.c. quem] de in ras. m2B et totum Koetschau et tota TIB et toto D totius g 24 regit dei add. Koetschau regit add. g, om. codd. dum ex cum II 25 alii II 26 isti 77 uolnntariae g 27 alii 77 inuiti 77 hee DB hec II )

109
sponte suscipiunt ministeria, ut ruentibus manum porrigant, illae coguntur ingratae et tanto uel tanto tempore in suscepto officio perseuerant.

et iterum: ex quo sequitur, ut ob uarios motus uarii creentur et mundi et post hunc, quem incolimus, alius multo dissimilis mundus fiat. nullusque alius diuersis casibus et profectibus uel uirtutum praemiis uel uitiorum suppliciis et in praesenti et in futuro atque in omnibus et retro e t in priore temporibus potest merita dispensare et adunum rursus finem cuncta pertrahere, nisi solus conditor omnium deus, qui scit causas, propter quas alios dimittat sua perfrui uoluntate et de maioribus ad ultima paulatim delabi, alios incipiat uisitare et gradatim quasi manu data ad pristinum retrahere statum et in sublimibus collocare.