Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

statimque subiungit: ego a rbitror posse quosdam homines a paruis uitiis incipientes ad tantam nequitiam peruenire, si tamen noluerint ad meliora conuerti et per paenitentiam emendare peccata, ut et contrariae fortitudines fiant, et rursum ex inimicis contrariisque uirtutibus in tantum quosdam per multa tempora uulneribus suis adhibere medicinam et fluentia prius delicta constringere, ut ad locum transeant optimorum.

saepius diximus in infinitis perpetuisque saeculis, in quibus anima subsistit et uiuit, sic nonnullas earum ad peiora corruere, ut ultimum malitiae locum teneant, et sic quasdam proficere, ut de ultimo malitiae gradu ad perfectam ueniant consummatamque uirtutem. quibus dictis conatur ostendere et homines, id est animas, fieri posse daemones et rursum daemones in angelicam redigi dignitatem.

atque in eodem uolumine: sed et hoc requirendum, quare humana anima nunc ab his, nunc ab aliis uirtutibus ad diuersa moueatur. et putat quarundam, antequam uenirent in corpora, merita praecessisse, ut est illud Iohannis exultantis in utero matris suae, quando ad uocem salutationis Mariae indignam se confabulatione eius Elisabeth confitetur.

statimque subiungit: [*]( 4 *II Tim. 2, 21 5 Orig. n. d. III 1, 23 (21) p. 242 23 ibid. III 3, 5 p. 261 27 cf. Luc. 1,41-45 ) [*](1 illud g ex ant.J exteriori IIB culpgll 2 acceperit D 3 fiat D 4 domino et g 7 incipientibus B 8 ad ex ut II per penitentiam IIB peni- tentie D poenitentia g 10 rursus B 14 trans eat 11 17 eorum 7T 19 quosdam IID 22 fieri demones posse 11 posse fieri daemones s posse] post B 23 dign. redigi 71 24 et om. B 25 his nunc ab om. B 26 putant D quorundam lID ueniret Ila.c.D 27 corpore IID 29 confabulationis Bp.c.m2 helisabeth D )

107
et e contrario paruuli, licet paene lactantes, malis replentur spiritibus et in diuinos atque ariolos inspirantur in tantum, ut etiam daemon Pythonicus quosdam a tenera aetate possideat; quos derelictos esse apud prouidentiam dei, cum nihil tale fecerint, ut istius modi insaniam sustinerent, non est eius, qui nihil uult absque deo fieri et omnia illius iustitia gubernari.