Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ignem quoque gehennae et tormenta, quae scriptura sancta peccatoribus comminatur, non ponit in suppliciis, sed in conscientia peccatorum, quando dei uirtute et potentia omnis memoria delictorum ante oculos nostros ponitur et ueluti ex quibusdam seminibus in anima derelictis uniuersa uitiorum seges exoritur et, quidquid feceramus in uita uel turpe uel inpium, omnis eorum in conspectu nostro pictura describitur ac praeteritas uoluptates mens intuens conscientiae punitur ardore et paenitudinis stimulis con-foditur.

et iterum: nisi forte corpus hoc pingue atque terrenum caligo et tenebrae nominandae sunt, per quod consummato hoc mundo, cui [*](2 Orig. 7t. d. II 8, 3 p. 161 4 cf. Mal. 1, 2-3 17 cf. Oiig. zi. d. II10, 4 p. 177 25 ibid. II 10, 8 p. 182 ) [*]( 1 multo 77 2 haec II mens(»\'« ras. ml; fuit corr)ruens B 3 fracta D rursus B instructus Tla.r.D instructis Ilp.r. 5 possu(mus s.l.add.nt2)II 6 antiqua] aliqua B 7 req. est] credendum est (utrumque tnras.m2)B 9 quocumque 77 appellare II 10 opor D ceperit B 11 ardens] add. illud II 16 distributa sint 77 17 et tormenta in mg.B 18 comm. pecc. 77 punit II p.c.m2D punire B suppl.] simplicis IID 22 quicquid IIB 23 discribitur/7 uoluntates B 24 induens IT conscientia D ard. pun. B penit. B ple(§/7)mt.IlDa.c . 26 nominandi77 27 su.ats.l.B]seq.postea(eras.)77 cui] cum 77 )

105
necesse fuerit in alium transire mundum, rursum nascendi sumet exordia. haec dicens perspicue μετεμψύχσιν Pythagorae Platonisque defendit.

et in fine secundi uoluminis de perfectione nostra disputans intulit: c u mque in tantum profecerimus, ut nequaquam carnes et corpora, forsitan ne animae quidem fuerimus, sed mens et sensus ad perfectum ueniens nulloque perturbationum nubilo caligatus, intuebitur rationabiles intellegibilesque substantias facie ad faciem.