Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et iterum: triplex ergo suspicio nobis de fine suggeritur, e quibus quae uera et melior sit, lector inquirat. aut enim sine corpore uiuemus, cum subiecti Christo subiciemur deo et deus fuerit omnia in omnibus; aut, quomodo Christo subiecta cum ipso Christo subicientur deo et in unum foedus artabuntur, ita omnis substantia redigetur in optimam qualitatem et dissoluetur in aetherem, quod purioris simpliciorisque naturae est; aut certe sphaera illa, quam supra appellauimus ajvkavfj, et quidquid illius [*]( 4 Orig. si. d. II 3, 3 p. 118 16 ibid. II 3, 7 p. 125 20 cf. I Cor. 15, 28 ) [*](1 intelligitur TIp.c.m2B 4 cum s.l.m2Tl si B,om.D 7 soluerunt D nih(ch B)ili DB 8 postularit s.l.m2II rationalium B 9 existent B existens IID existet g 10 luctam B derelinquid D 11 intellig. TIp.c.m2B intellegat D 13 consecutas B —tos II -tus D 15 elidi II elidere B alibi D 16 mundo D 17 quibusque D 19 uiuimus TID 20 deo -22 subic. deo partim in mg. partim in ras. m2B 21 subiecta om.Bm2 22 subicientur (n eras.)II 23 fedus TIa.c.m2B artantur IlD 25 aetherem s etre (= eterrem) B aeternum [JD quo B 26 natura D spera (p 1n ras. m2) B 27 apellaui(ex e m2)mus II djiXavfj s AITAiiNNet II QITAQNHNET D ANA £ 2NHN B quicquid IIB )

103
circulo continetur, dissoluetur in nihilum, illa uero, qua ἀντιζώνη ipsa tenetur et cingitur, uocabitur terra bona nec non et altera sphaera, quae hanc ipsam terram circumambit uertigine et dicitur caelum, in sanctorum habitaculum seruabitur.

Cum haec dicat, nonne manifestissime gentium sequitur errores et philosophorum deliramenta simplicitati ingerit Christianae? et in eodem libro: restat, ut inuisibilis sit deus. si autem inuisibilis per naturam est, neque saluatori uisibilis erit.

etin inferioribus: nulla alia anima, quae ad corpus descendit humanum, puram et germanam similitudinem signi in se prioris expressit, nisi illa, de qua saluator loquitur: nemo tollit animam meam a me, sed ego ponam eam a me ipso.

etin alio loco: unde cum infinita cautione tractandum est, ne forte, cum animae salutem fuerint consecutae et ad beatam uitam peruenerint, animae esse desistant. sicut enim uenit dominus atque saluator quaerere et saluum facere, quod perierat, et perditum esse desistet, sic anima, quae perierat et ob cuius salutem uenit dominus, cum salua facta fuerit, anima esse cessabit.

illud quoque pariter requirendum, utrum, sicut perditum aliquando non fuit perditum et erit tempus, quando perditum non erit, sic et anima fuerit aliquando non anima, et fore tempus, quando [*]( 9 Orig. n. d. II 4, 3 p. 130 12 ibid. II 6, 3 p. 142 15 *loh. 10,18 17 Orig. n. d. II 8, 3 p. 155 20 cf. Luc. 19, 10 ) [*]( 1 dissoluitur TID nihilum g nihili TID nichili B 2 ἀντιζώνη s anti AQNNN II dnitiAQNNH D ANTIQNNN B 3 uocatur B 4 spera B 5 in om.g 6 seruabuntur IID conseruabitur g 7 dicitur (ur eras.)II 8 errorem B 11 in om.llD 12 alia ex illa II 15 qua s.l.m2ll tollet s 16 pono B 20 uuenit II 22 et] ut g esse -23 anima in ras. m2B desistat IID 24 fuerit facta B 25 cessauit IID 26 sicut s.l.m2B 28 aliq. fuerit g 29 non om.ç forte II )

104
nequaquam anima perseueret.