Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si omnia, inquit, ut ipse disputationis ordo conpellit, sine corpore uixerint, consumetur corporalis uniuersa natura et redigetur in nihilum, quae aliquando est facta de nihilo, eritque tempus, quo usus eius iterum necessarius sit.

etm consequentibus: sin autem, ut ratione et scripturarum auctoritate monstrat um est, corruptiuumhoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, absorbetur mors in uictoriam et forsitan omnis natura corporea tolletur e medio, in qua sola potest mors operari.