Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Accipe igitur, quod petisti, sed ita, ut scias detestanda tibi in eis esse quam plurima et iuxta sermonem domini inter scorpiones et colubros incedendum, ut est illud — et statim in primo uolumine —: Christum, filium dei, non natum esse, sed factum; deum patrem per naturam inuisibilem etiam a filio non uideri; filium, qui sit imago inuisibilis patris, conparatum patri non esse ueritatem; apud nos autem, qui dei omnipotentis non possumus recipere ueritatem, imaginariam ueritatem uideri, ut maiestas ac magnitudo maioris quodam modo circumscripta sentiatur in filio; deum patrem esse lumen inconprehensibile; ( Christum conlatione patris splendorem esse perparuum, qui apud nos pro inbecillitate nostra magnus esse uideatur.

duarum statuarum, maioris et paruulae, unius, quae mundum inpleat et magnitudine sua quodam modo inuisibilis sit, et alterius, quae sub oculos cadat, ponit exemplum priori patrem, posteriori filium conparans. deum patrem omnipotentem appellat bonum et perfectae bonitatis, filium non esse bonum sed auram quandam et imaginem bonitatis, ut non dicatur absolute bonus, sed cum additamento \'pastor bonus\' et cetera; tertium dignitate et honore post patrem et filium adserit spiritum sanctum. de quo [*]( a ) cum ignorare se dicat, utrum factus sit an infactus, in posterioribus, quid sentiret, expressit nihil absque solo deo patre infactum esse [*]( 7 cf. Luc. 10, 19 9 cf. Origenes Jiegi ἀϱχω̃ν I praef. 4, p. 10 Koetschau 10 cf. ibid. I 2, 6 p. 36 14 cf. ibid. I 2, 6 p. 37 17 cf. ibid. 1 2, 8 p. 38 20 cf. ibid. I 2, 13 p. 46 23 cf. Ioh. 10, 11 cf. Orig. n. d. I praef. 4, p. 11 26 cf. ibid. I 2, 6 p. 35 ) [*]( 2 ut et ex et ut m211 3 Auite] a me II 4 quo II a me in mg.fI et (s.l.)olim B 6petisB 7 esse s.l.m2B 8 est om.D et om. B 9 patrem om.B 10 a filio etiam B 11 patre D 15 collaudatione (uda eras.)D conlaudatione (in mg. coparatione m2) II 17 unus IIa.c.m2D 19 oculos ex cęlos D 20 coparans s.l.fI deum -21 filium inmg. inf.m2II 21 non om.ll 25 fac-. tum IIa.c.m2D infactus IIp.c.m2 infectus cet. in post. -26 deo pa partim in ras. partim in mg. m2 B 26 quid] qui de D quid de eo s infactum Ilp.c.mZ infectum cet. ) [*]( LVI. Hieron. Bpist. III, Hilberg. ) [*]( 7 )

98
confirmans, filium quoque minorem a patre, eo quod secundus ab illo sit, et spiritum sanctum inferiorem a filio in sanctis quibusque uersari atque hoc ordine maiorem patris fortitudinem esse quam filii et spiritus sancti et rursum maiorem filii fortitudinem esse quam spiritus sancti et consequenter ipsius sancti spiritus maiorem esse uirtutem ceteris, quae sancta dicuntur.