Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cum haec se ita habeant, quae insania est paucis de filio et spiritu sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant, cetera ita, ut scripta sunt, protulisse in medium et inpia uoce laudasse, cum utique et illa et ista de uno inpietatis fonte processerint?

aduersum omnia scribere nec huius est temporis et omnes, qui aduersus Arrium et Eunomium Manicheumque et diuersas scripserunt hereses, his quoque inpietatibus respondisse credendi sunt. quisquis igitur hos uoluerit legere libros et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere, necubi a serpentibus mordeatur et arcuato uulnere scorpionis uerberetur, legat prius hunc librum et, antequam ingrediatur uiam, quae sibi cauenda sint, nouerit. [*]( 15 cf. Esai. 11, 15. ) [*]( 2 ex ex et D 3 addidit B 4 effugiret D 5 substantie II 6 secari D 8 ita se s quae om.ll 9 perferebant D 10 protullisse 77 impia uoce 77 llunoom.77D fronte D 12 hec omnia B 13 omnis 77a.c.m2 adueisum 77D heu nomium B manichaeumque D 14 diuersa D hiis quoque B hisque 777) 15 quisquis B quis cet. 16 necubi] ne alicubi g 17 arcuato] add. eum s.l.m2B scorpii uulnere g scorpionis IIp.c.m2 scorpios Tla.c.mZa scorpius DB uerb.] uulneret B )

118
CXXV. AD RUSTICUM MONACHUM.

Nihil Christiano felicius, cui promittuntur regna caelorum; nihil laboriosius, qui cotidie de uita periclitatur. nihil fortius, qui uincit diabolum; nihil inbecillius, qui a carne superatur. utriusque [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (continet p. 118,4 nihil fortius-5 superatur; p. 119, 17 magna coepisse -120,4 ruinam; p. 120, 20 in quo —p. 222, 6 nutriat; 1. 122, 6 si negot. -12 auferre: p. 123, 6 ut ubert. -12 redundarent; p. 123, 14 sub nom. -18 maritalem; p. 123, 18 alii —p. 124, 2 affectu; p.124,7 nec -9 placent; p. 124,10 tu uero -18 utilis est; p. 124,19 matrem —p. 125, 2 uulnus; p. 125, 12 habeto -14 conplexu; p. 125, 18 astra- p. 126,1 fornicamur; p. 126,20 uiderint-p.127,2 censemur; p. 227,20 ne miles -11 discipulus; p. 128,1 absque -4 obdormias; p. 128, 14 qui specimen -18 uirtutum est; p. 129, 15 uolo -18 cogites; p. 130, 1 uigil —4 amabis; p. 131,19 et gratias -20 capio; p. 132, 14 philosophi -18 superemus; p. 132, 20 nisi —p. 133, 2 fugiamus; p. 133, 10 nulla -13 prouinciae; p. 133,20 uiuere —p. 134,14 tace; p. 134,18 uidi —p. 135,4 solitarii; p. 135,13 plerique -p.136, 7 niximus; p. 136,10 nequaquam -11 debeas; p. 136, 19 uiue —p. 137, 15 iudicantes; p. 138, 19 sed dicis —p. 139,14 siccatur; p. 139, 19 ueritas — susurrones; p. 140, 1 non est -2 dignitatis; p. 140, 4 si me -16 satisfacere; p. 141, 10 utinam —p. 142, 9 praemia). ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII. ) [*](V = Petropolitanus I. 13 Quarto s. VII-VIII. ) [*](H = Monacensis lat. 6299 s. VIII-IX. ) [*](P = Cenomanensis 126 s. IX (continet initium epistulae usque ad p. 128, 15 tempore reliquis amissis). ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](V = Augustodunensis 17 A s. X (desinit p. 136, 7 monasterio folio amisso). t = Casinensis 298 s. X-Xl. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad rusticum (ex ad rustico m,ZI) rGH ad rusticum (-cium t) monachum (add. de uita monachorum s.l.rec.m.V) VPDCt ad rusticum monachum exortatoriam (m exp.; add. ad rusticum m2) N de institutione uitae ad rusticum monachum P ad rusticum monacum de institutione monacorum B; Hieronymi nomen exhibent tituli in yHDWB ) [*]( 3 nihil] add. est DB promuntur H promittitur g regnum g 4laboriorius nisi qui H cott. GH de s.l.mZV pereclitatur fJ praeclitatur H alt. nihil] add. eo r,Bs.l.m2 5 imbec. rp.c.m2B inbic. H inbecc. t inuec. G a om.B )

119
rei exempla sunt plurima. latro credidit in cruce et statim meretur audire:amen, amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. ludas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate conuiuii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium dei nouerat. quid Samaritana uilius?

non solum ipsa credidit et post sex uiros unum inuenit dominum Messiamque cognoscit ad fontem, quem in templo Iudaeorum populus ignorabat, sed auctor fit multorum salutis et apostolis ementibus cibos esurientem reficit lassumque sustentat. quid Salomone sapientius ? attamen infatuatur amoribus feminarum.