Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cum haec se ita habeant, quae insania est paucis de filio et spiritu sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant, cetera ita, ut scripta sunt, protulisse in medium et inpia uoce laudasse, cum utique et illa et ista de uno inpietatis fonte processerint?

aduersum omnia scribere nec huius est temporis et omnes, qui aduersus Arrium et Eunomium Manicheumque et diuersas scripserunt hereses, his quoque inpietatibus respondisse credendi sunt. quisquis igitur hos uoluerit legere libros et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere, necubi a serpentibus mordeatur et arcuato uulnere scorpionis uerberetur, legat prius hunc librum et, antequam ingrediatur uiam, quae sibi cauenda sint, nouerit. [*]( 15 cf. Esai. 11, 15. ) [*]( 2 ex ex et D 3 addidit B 4 effugiret D 5 substantie II 6 secari D 8 ita se s quae om.ll 9 perferebant D 10 protullisse 77 impia uoce 77 llunoom.77D fronte D 12 hec omnia B 13 omnis 77a.c.m2 adueisum 77D heu nomium B manichaeumque D 14 diuersa D hiis quoque B hisque 777) 15 quisquis B quis cet. 16 necubi] ne alicubi g 17 arcuato] add. eum s.l.m2B scorpii uulnere g scorpionis IIp.c.m2 scorpios Tla.c.mZa scorpius DB uerb.] uulneret B )

118