Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ne parum putaremus inpietatem esse eorum, quae praemiserat, in eiusdem uoluminis fine coniungit omnes rationabiles naturas, id est patrem et filium et spiritum sanctum, angelos, potestates, dominationes ceterasque uirtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem unius esse substantiae.