Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Μετεμψύχωσιν quoque et abolitionem corporum hic rursum sentire conuincitur: si quis autem potuerit ostendere incorporalem rationabilemque naturam, cum expoliauerit se corpore, uiuere per semet ipsam et in peiori condicione esse, quando corporibus uestiebatur, in meliori, quando illa deponit, nulli dubium est corpora non principaliter subsistere, sed per interualla ob uarios motus rationabilium creaturarum nunc fieri, ut, qui his indigent, uestiantur, et rursum, cum illa deprauatione lapsuum se ad meliora correxerint, dissolui in nihil et hac semper successione uariari.
et ne parum putaremus inpietatem esse eorum, quae praemiserat, in eiusdem uoluminis fine coniungit omnes rationabiles naturas, id est patrem et filium et spiritum sanctum, angelos, potestates, dominationes ceterasque uirtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem unius esse substantiae.
intellectualem, inquit, rationabilemque naturam sentit deus et unigenitus filius eius et spiritus sanctus, sentiunt angeli et potestates ceteraeque uirtutes, sentit interior homo, qui ad [*]( 6 Orig. n. d. IV 4, 8 (35) p. 361 19 ibid. IV 4, 9 (36) p. 362 ) [*](1 me om.codd. m\'eras.IJ contendit DB 2 dicta II filii (ex fili Itxodd. 5 METMYYCXQCCI II METVYCXQCEI D metamorphosin B abolitione II aboliotione D hic Bp.c.m2 haec cet. hoc g 6 sursum consentire D 7 rationalemque B 8 se expol. B 9 ipsum II peiori Ba.c. peiore cet. 10 uestiatur B uestitur g 11 illa dep.] illud ponit II 12 non princ.] inprincipaliter77 per s.1. B post /7 interualla et g 13 rationabilium (bi exp.m2)B 14 indiget uestiatur B 15 lapsuu Bp.c.m2 lapsu ex lapsuu Ba.c.m2 lapsum 77 labsum D 16 ad meliore D 17 nihilum g hoc 77 ac D 18 paruam s pute-mus B impietatis B 19 coniungit (c/. subnectit p. 115, 23)] concludit coni. Koetschau rationales II B naturas Bp.c.m2 creaturas cet. 23 inquam B rationalemque DB 24 et (eras.)pnigenitusque II 25 ceterasque TID )