Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod ne forsitan de nostro sensu putemur adserere, ipsius uerba ponenda sunt: sicut enim per umbram euangelii umbram legis inpleuit, sic, quia omnis lex exemplum et umbra est cerimoniarum caelestium, diligentius requirendum, utrum recte intellegamus legem quoque caelestem et cerimonias superni cultus plenitudinem non habere sed indigere euangelii ueritate, quod in Iohannis Apocalypsi euangelium legimus sempiternum, ad conparationem uidelicet huius nostri euangelii, quod temporale est et in transituro mundo ac saeculo praedicatum.