Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cumque dixisset iuxta Iohannis Apocalypsin euangelium sempiternum, id est futurum in caelis, tantum praecedere hoc nostrum euangelium, quantum Christi praedicatio legis ueteris sacramenta, ad extremum intulit — quod et cogitasse sacrilegium est — pro salute daemonum Christum etiam in aere et in supernis locis esse passurum. et, licet ille non dixerit, tamen, quod consequens sit, intellegitur: sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret, sic et pro salute daemonum deum futurum, quod sunt hi, ad quos uenturus est liberandos.

quod ne forsitan de nostro sensu putemur adserere, ipsius uerba ponenda sunt: sicut enim per umbram euangelii umbram legis inpleuit, sic, quia omnis lex exemplum et umbra est cerimoniarum caelestium, diligentius requirendum, utrum recte intellegamus legem quoque caelestem et cerimonias superni cultus plenitudinem non habere sed indigere euangelii ueritate, quod in Iohannis Apocalypsi euangelium legimus sempiternum, ad conparationem uidelicet huius nostri euangelii, quod temporale est et in transituro mundo ac saeculo praedicatum.

quod quidem etiam si usque ad passionem domini saluatoris uoluerimus inquirere, quamquam audax et [*]( 4 cf. Num. c. 31(?) 7 cf. Apoc. 14, 6 16 Orig. n. d. IV 3,13 (25) p. 343 sq. 24 cf. Apoc. 14, 6 .27 Orig. n. d. IV 3, 13 (25) p. 344 ) [*]( 1 sed] si B praelia II B 2 possunt IID 3 aduersarii (alt. i inras.)II resisterint 77 4 quod D 5 libro quoque II 7 iohannem II apocalipsin B uocem in D 10 et] ad II 11 est om.II aere] fere77 12 tamen s.l.B 13 sit] sic II si D intellig. IIp.r.B 14 pro s.l.m2II sint 77 15 hii 775 16 putemus D 17 umbra 77 18 quia] q;77 19 requir. est II inquir. B 20 intellig. IIp.r.B 23 ueritatem D apocalipsi TIB 27 ac] a 77 28 si (s.l.) etiam B 29 inq. uol. g )

115
temerarium sit in caelo eius quaerere passionem, tamen, si spiritalia nequitiae in caelestibus sunt et non erubescimus crucem domini confiteri propter destructionem eorum, quae sua passione destruxit, cur timeamus etiam in supernis locis in consummatione saeculorum aliquid simile suspicari, ut omnium locorum gentes illius passione saluentur?