Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quibus dictis nititur adprobare et firmamentum, id est caelum, ad conparationem superioris caeli esse inferos et hanc terram, quam incolimus, conlatione firmamenti inferos appellari et rursum ad conparationem inferorum, qui sub nobis sunt, nos caelum dici, ut, quod aliis infernus est, aliis caelum sit.

nec hac disputatione contentus dicit: in fine omnium rerum, quando ad caelestem Hierusalem reuersuri sumus, aduersariarum fortitudinum contra populum dei bella consurgere, ut non sit eorum otiosa [*]() [*](4 Orig. n. d. IV 3,11 (27 [23]) p. 339 26 ibid. IV 3,12 (24) p. 342 27 cf. Hebr. 12, 22 ) [*]( 2 ut pro qual. g 4 qui 77 5 hiis B iis g 7 peruenientes g mortua II 9 possimus (simus in ras. m2) B possumus IID etiam om. B 11 inf. rurs.] infernoru su(add.s.l.m2 nt)77 14 discendunt/7 16 de om.77 18 sint f 19 nec] hęc 77 facere IID peccatum s inferiora om.ç 24 sub nobis] subter nos g 25 hoc II ad D disputationem D contem(p.r. n 77)ptus FID 27 iherus. 77B aduersariorum IID,Ba.c. 28 fortitudinem II ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hilberg. ) [*]( 8 )

114
uirtus, sed exerceantur ad proelia et habeant materiam roboris, quam consequi non possint, nisi fortes primum aduersariis restiterint, quos ratione et ordine et sollertia repugnandi in libro Numerorum legimus esse superatos.

Cumque dixisset iuxta Iohannis Apocalypsin euangelium sempiternum, id est futurum in caelis, tantum praecedere hoc nostrum euangelium, quantum Christi praedicatio legis ueteris sacramenta, ad extremum intulit — quod et cogitasse sacrilegium est — pro salute daemonum Christum etiam in aere et in supernis locis esse passurum. et, licet ille non dixerit, tamen, quod consequens sit, intellegitur: sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret, sic et pro salute daemonum deum futurum, quod sunt hi, ad quos uenturus est liberandos.

quod ne forsitan de nostro sensu putemur adserere, ipsius uerba ponenda sunt: sicut enim per umbram euangelii umbram legis inpleuit, sic, quia omnis lex exemplum et umbra est cerimoniarum caelestium, diligentius requirendum, utrum recte intellegamus legem quoque caelestem et cerimonias superni cultus plenitudinem non habere sed indigere euangelii ueritate, quod in Iohannis Apocalypsi euangelium legimus sempiternum, ad conparationem uidelicet huius nostri euangelii, quod temporale est et in transituro mundo ac saeculo praedicatum.