Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quibus dictis quid aliud conatur ostendere, nisi huius mundi homines peccatores in alio mundo posse diabolos et daemones fieri et rursum nunc daemones in alio mundo posse uel angelos uel homines procreari ? et post disputationem longissimam, qua omnem naturam corpoream in spiritalia corpora et tenuia dicit esse mutandam cunctamque substantiam in unum corpus mundissimum et omni splendore purius conuertendam et talem, qualem nunc humana mens non potest cogitare, ad extremum intulit:

et erit deus omnia 111 omnibus, ut uniuersa natura corporea redigatur in eam substantiam, quae omnibus melior est, in diuinam uidelicet, qua nulla est melior.

In quarto quoque libro, qui operis huius extremus est, haec ab ecclesiis Christi damnanda interserit: et forsitan, quomodo in isto mundo, qui moriuntur separatione carnis et animae, iuxta operum differentiam diuersa apud inferos obtinent loca, sic, qui de caelestis Hierusalem-ut ita [*](17 Orig. jt. d. III 6, 9 p. 290 sq. cf. I Cor. 15, 28 22 Orig. Jr. d. IV 3, 10 (26 [23]) p. 337 26 cf. Hebr. 12, 22 ) [*]( 1 condicione D abuti (ab exp.m2) B 3 sustentantur in mg. m2 (in textu ras. eiusdem spalii) B sustentuntur II 4 qui s.l.mlll nequitias B 7 di II 8 exordii (exp.,s.l. in exitu) B exordia II misere II 9 uirtutem] seq. 9 quibus -10 mundo et 6 qui postea -9 uirtutem (haec omnia del. ml), deinde 9 quibus etc.B 10 diabolum B 11 fr. demonas D 12 angelus/7 13 naturam] creaturam R spiritali D tenua II D 14 dicit] adiecit ex adierit B mutanda TID 15 conuertendum II 16 non om.g 18 natura ex creatura B 19quaZ> diuinaIID 20 sciJicetB 21 quoque ex uidD eius g 22 ecclesia g interseruit Ba.r. 23 qui] quo II 25 optinent D obtinet IIa.c.m2 sic ex si II 26 celesti (seq. ras. 2-3 litt. 11)11 D hierus. 77 ierus. D iherus. B )

113
dicamadministratione moriuntur, ad nostri mundi inferna descendunt, ut qualitate meritorum diuersa in terris possideant loca.