Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
duae emm sunt apostoli uoluntates: una, qua praecipit: dico autem innuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint sicut ego, altera, qua indulget: si autem non se continent, nubant; melius est enim nubere quam uri. primum, quid uelit, deinde, quid cogatur uelle, demonstrat. uult nos permanere post nuptias sicut se ipsum et propositae beatitudinis apostoli ponit exemplum. sin autem nos uiderit nolle, quod ipse uult, incontinentiae nostrae tribuit indulgentiam.
quam e duabus eligimus uoluntatem ? quod magis uult et quod per se bonum est, an quod mali [*](2 cf. I Tim. 3,2; Tit. 1,6 4 cf. Tertull. de exhortatione castitatis c. 7 extr. 9 cf. I Cor. 7, 7—8 10 cf. I Cor. 7, 32 11 cf. I Cor. 7, 27 16 *I Cor. 7, 8 18 *I Cor. 7, 9 ) [*](1 ad om.B enim solum B 2 sacerdotii codd. praeterKIJl excludetur K elemosina helemosinaB eleemosyna g 4 in om.g 5 praebere se f elegiA elegitur Aa.c.m2D 7 a mandato AD perueniat N peruenitur g 8 uelle] uellet B ut om.D 10 uoluptatis D uolOptatis B omnes esseAlID; add. homines B 11 solutus K,Aa.c.m2 alligare N sed et si B iabentes] abeuntes N 12 barathrum TID 13 una N alt. cum s.l.AB 14 ut amare s amare s.l.m2K aplm D secundum D secundos N 15 exaudit D uolup- tates N quae N 16 praecepit K B 17 sicut et DB 18 indulgitATIa.c.,D se non 71 19enimom.77 20 uellit K cogitatur KAa.c. 21 apostolus B -licae Ap.c.m2 -licum g 22 si ATIDN 23 duobus tlf elegimus AlIa.c.,D uoluntate D 24 quod mali] quod per se bonum est et malis N )
legimus in ueteri testamento pontifices semel maritos et filias sacerdotum, si uiduae fuerint, uesci debere de sacerdotalibus cibis mortuisque sicut patri et matri sic exhibendum inferiarum officium, sin autem alios uiros acceperint, alienas et a patre et a sacrificiis fieri et inter externas debere reputari.
Quod quidem obseruat et gentilitas in condemnationem nostri, si hoc non exhibeat ueritas Christo, quod tribuit mendacium diabolo, qui et castitatem repperit perditricem. hierophanta apud Athenas eiurat uirum et aeterna debilitate fit castus, flamen unius uxoris ad sacerdotium admittitur, flaminica quoque unius mariti uxor eligitur, ad tauri Aegyptii sacra semel maritus adsumitur, ut omittam uirgines Uestae et Apollinis Iunonisque Achiuae et Dianae ac Mineruae, quae perpetua sacerdotii uirginitate marcescunt.