Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec sibi in eo annorum puellarium debet uidua blandiri, quod non minus sexagenariae electionem praecipit. neque enim innuptas uel iuuenculas cogit, ut nubant, qui de nuptis quoque loquitur: t e mpus breue est; superest, ut et, qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant, sed de his uiduis disputat, quae suorum nutriuntur alimentis, quae filiorum et nepotum ceruicibus inponuntur.

quibus imperat, ut discant domum suam colere et remunerari parentes et sufficienter eis tribuere, ut non grauetur ecclesia et possit certis uiduis ministrare, de quibus scriptum est: honora uiduas, quae uere uiduae sunt, hoc est, quae omni suorum auxilio destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat aetasque conficit, [*]( 3 cf. Deut. 22, 10 cf. Leu. 19,19 5 I Cor. 7, 40 6 cf. 1 Cor. 7, 40 7 cf. I Cor. 7, 40 10 cf. I Tim. 5, 9 12 *I Cor. 7, 29 15 cf. I Tim. 5, 4 18 cf. 1 Tim. 5,16 19 *I Tim. 5, 3 20 cf. I Tim. 5, 5 ) [*]( 1 conuenientia ATID ad] cum ATID 2 inf.] infideli Bp.c.m2g fideli ex fidele A quis NB 3 boue] add. simul s.l.m2N 4 tecta B subtegmine (-nae A)ATla.r.,DNB extemplo Ka.c.m2 extimploque Kp.c.m2B exemploque ATID 6 permanserint N dicit om.ATlD 7 nec B condemnetur FlD condempnetur (—atur m2)A homines ATIa.c.,D 8 fragilitate Aa.c.m2TLD 9 in apostolo g praec. sancto spiro KP sancto spiro praec. ADB spir. sancto praec. TIN spiritus sanctus praec. g 10 puellarum Aa.c.N 11 sexaginariae KW sexagenaria(ex u m2A)m ATlD,Ba.c.m2 elect.] eligi s praecepit NB 12 cogerat B nuptiis KATTD quoque om.N 13 et om.B 14 quasi] add. qui N sed] et N 15 nutrientur N 17 remunerare NB alt. et om.ATTD subf. D 18 cetis (= ceteris) B ministrari Aa.c.m2TTD 19 uerae Tla.r.g 20 auxilio (auxlio 11) suorum ATID destit.] add. sunt s.l.m2KB 21 debilitas K debilitio (debilis corr.m2, debilitas corr.mS)A aetasque -oratio s.l.m2A aetas confecit Am2 )

78
quibus deus spes est et omne opus oratio. ex quo intellegi datur adulescentulas uiduas exceptis his, quas excusat infirmitas, uel suo labori uel liberorum ac propinquorum ministerio deligari.

honor autem inpraesentiarum uel pro elemosyna uel pro munere accipitur, ut est illud: presbyteri duplici honore dignis habeantur, maxime, qui laborant in uerbo et doctrina. et in euangelio dominus disserit mandatum legis, in quo dicitur: honora patrem tuum et matrem tua m, non in uerborum sono, qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in uictus necessariis ministrandis debere intellegi.