Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

propter has igitur, quae fornicatae sunt in iniuriam uiri sui Christi — hoc enim ϰαταστϱηνιάσουσιν Graecus sermo significat — uult apostolus alterum matrimonium praeferens digamiam fornicationi, secundum indulgentiam dumtaxat, non secundum imperium.

Simulque singula testimonii uerba tractanda sunt. uolo, inquit, adulescentulas nubere: cur, quaeso? quia nolo adulescentulas fornicari. procreare filios: quam ob causam? ne metu partus ex adulterio filios necare cogantur. matres familias esse: quare, obsecro ? quia multo tolerabilius est digamum esse quam scortum, secundum habere uirum quam plures adulteros. in altero enim miseriarum consolatio est, in altero poena peccati.