Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

At patriarchae non singulas habuerunt uxores, immo et concubinas habuere quam plurimas et, ne hoc parum sit, Dauid multas et Salomon habuit innumerabiles. ludas ad Thamar quasi ad scortum ingreditur et iuxta occidentem litteram Osee propheta non solum meretrici, sed et adulterae copulatur. quod si et nobis iure conceditur, adhinniamus ad omnes feminas et in exemplum Sodomae et Gomorrae ab ultima die deprehendamur uendentes et ementes, nubentes et nuptum tradentes, ut tunc sit finis coniugii, quando terminus uitae.

quodsi et post diluuium et ante diluuium uiguit illa sententia: crescite et multiplicamini et replete terram, quid ad nos, in quos fines saecu 1 orum decucurrerunt, quibus dicitur: tempus breue est et: iam securis ad radices arborum posita est, quae siluam legis et nuptiarum euangelica castitate [*](1 cf. Gen. 7, 13 2 cf. Gen. 7, 2 4 cf. Gen. 7, 2 6 cf. Gen. 8, 20 10 cf. II Reg. 5, 13 11 cf. III Reg. 11, 3 cf. Gen. 38, 6-30 12 cf. II Cor. 3, 6 cf. Os. 1, 2-3 et 3, 1 15 cf. Matth. 24, 38 18 Gen. 1,28 19 *I Cor. 10, 11 20 I Cor. 7, 29 21 *Matth. 3, 10 etc. ) [*]( 2 ux. introdu(i Ba.c.m2)xit codd.praeterKI1 3 masculina Aa.c.m2 ne] n B bisteis K uestiis Da.c.N serpentes Aa.c.m2flD serpentibusque g crocodillis Ka.c.m2N corcodrillis AWJIp.c.mZ corocodillis Kp.c.m2 cocodrillis B corcodilis IIa.c.m2 crocodilis D 4 habeat dig. II digami Ka.c.m2Ψ habe- ant NlP 5 in om.AIID uirginitas A 6 enim] namque s.l.m2B 7 uti A qui AD alter A foetibus IFP fletibus (1 eras.) A 9 at in ras. m2K, seq. ras. llitt. B ut AIID patriarcae K 10 quam KlP,om. cet. 11 salamon K habuit om.N htamar B 12 schortum K,Ψp.c. oseę (—eae A) ΑΠD profetaX prophetam (-ã D) IID prophete N 13 meretricis D etiam s et si A 14 conciditur K, lJIa.c. 15 gomurrae Aa.c.m2 egomurrae D ad ultimam diem A ultimo g 16 nuptui Da.c.ç\' ut] et AIIDIP 17 quod et si AllDIfJ 18 ista g 19 quid ex qui KP 20 decurrerunt AN deuenerunt B 21 radicem A )

86
succidat? tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus. Hieremias captiuitate propinqua uxorem prohibetur accipere. Hiezechiel in Babylone: mortua e s t, inquit, uxor mea et apertum est os meum. nec ducturus uxorem nec ille, qui duxerat, possunt in opere coniugali libere prophetare.

olim gloria erat illum audire uersiculum: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae et: uideas filios filiorum tuorum; nunc de continentibus dicitur: qui adhaeret domino, unus spiritus est et: adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. tunc oculum pro oculo, nunc uerberanti malam praebemus et alteram. illo tempore bellatoribus dicebatur: accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; modo audit Petrus: conde gladium tuum in uagina sua; qui enim gladio percusserit, gladio morietur.

haec dicimus non separantes legem et euangelium, ut Marcion calumniatur, sed unum atque eundem suscipientes deum, qui pro uarietate temporum atque causarum principio et fini serit, ut metat, plantat, ut habeat, quod succidat, iacit fundamentum, ut aedificio consummato culmen inponat. alioquin, si ad sacramenta ueniamus et futurorum typos, non nostro arbitrio, sed apostolo disserente Agar et Sarra, montes [*]( 1 Eccle. 3, 5 2 cf. Hier. 16, 2 3 *Ezech. 24, 18 7 *Ps. 127, 3 8 Ps. 127, 6 9 I Cor. 6,17 10 Ps. 62, 9 11 cf. Ex. 21, 24 etc. Matth. 5, 38 12 cf. Matth. 5, 39 etc. 13 Ps. 44, 4 14 *Matth. 26, 52 et *Ioh. 18, 11 22 cf. Gal. 4, 21-31 ) [*]( 1 succidit TID succidet ex succedit m2A 2 amplexu B iheremias B 3 hiezeciel K ezechihel D ezechiel AIIB babil(ll Ila.r.)one ATIDB 4 pr. est om.1J1 alt. est s.l.B est inquit (d D) ATID 5 illi N duxerant N possit D 6 gloriae IIDN aud. ill. II 7 nouella (vsdcpvia èlatGw LXX)] nouelle N,ç; (-ae) nouellatio AIID 10 est spir. N pos teN post (add. e s.l.) A 12 uerberati KAa.c.,B malam KIJJ maxillam cet. in (eras.K) illo KIJi 14 tuum om.B 15 uaginam suam Kp.c.m2,AIlD uaginam g 16 percutit ç; 17 marchion KIJi marcio Aa.c.m2 19 principium Bp.c. fini serit Aa.c.m2 finis erit IIDN fine serit K*P,Ap.c.m2Ba.c. finis serit Bp.c. plantet Ap.c.m2N et plantat D 20 iaciat (at s.l.) N aedificatio Aa.c.m2IlD aedificationi Ap.c.m2g consummato saeculo AIID 21 alioqui ç; 22 diserente N; add. consideremus s sara KIIB monte K, lJia.c. mons IJip.c. uel mons 5 )

87
Sina et Sion duo instrumenta significant. Lia lippientibus oculis et Rachel, quam Iacob amat plurimum, synagogam ecclesiamque testantur. unde et Anna prius sterilis Fennennae ubertate fecundior est, licet et monogamia nos in Isaac Rebeccaque praecesserit, cuius solius partus domini reuelatio est. nec ulla alia feminarum deum per se ipsam consuluit.

quid loquar de Thamar, quae Zaram et Phares geminos fudit infantes — in quorum natiuitate diuisa maceria duos populos separauit et ligata manus coccino conscientiam Iudaeorum iam tunc Christi passione respersit —, ac de scorto prophetico, cuius similitudo uel ecclesiam significat de gentibus congregatam uel—quod ipsi magis loco conuenit - synagogam primum adsumptam de idolatris per Abraham et Moysen, dein post adulterium et negationem saluatoris sedentem plurimo tempore sine altari, sacerdotibus ac prophetis et uiri pristini consortium praestolantem, ut, postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus fiat?