Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Prima hominis creatura nos doceat plures nuptias refutare. unus Adam et una Eua — immo una ex eo costa — separatur in feminam rursumque, quod diuisum fuerat, nuptiis copulatur dicente scriptura: erunt duo in carne una — non in duas nec in tres-; propter quod relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, certe non uxoribus.

quod testimonium Paulus edisserens ad Christum refert et ad ecclesiam, ut et primus Adam in carne et secundus in spiritu monogamus sit. una Eua mater cunctorum uiuentium et una ecclesia parens omnium Christianorum. sicut illam maledictus Lamech in duas diuisit uxores, sic hanc heretici in plures ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsin Iohannis synagogae magis diaboli appellandae sunt quam Christi conciliabula.

legimus in carminum libro: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus. una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. ad quam scribit idem Iohannes epistulam: senior electae dominae et filiis eius.

sed et in arcam, quam Petrus apostolus sub typo [*]( 1 Hiob 1, 21 10 cf. Gen. 2, 21-23 12 *Gen. 2, 24 *Gen. 2, 24 15 cf. I Cor. 6, 16 sqq. 18 cf. Gen. 4, 19 et 23-24 20 cf. Apoc. 2, 9 21 *Cant. 6, 7-8 26 *II Ioh. 1 27 cf. I Petr. 3, 20-21 ) [*]( 1 congemat N 3 nec II laboriosus N 4 omiseris Bp.c.m2 5 facilior AD 6 illo] eo s animo] in animo non (non exp.K,del. ifl) KP 7 put. uir. ATID 9 primi \'IaBp.c. hominum Kp.c.m2 12 carnem unam g 16 pr. et om.ç alt. et om.B 17 pr. una] sit una AIIDN cunctorum] omnium N 18 lamec B lameth I1 20 apocalypsim II -lipsin KA -Ii psi B -lypsi (P syn. DN sin. eel. 21 quam] nam N 22 et om. AIID 23 adolesc. ANB adulisc. lP quorum A 25 matris Aa.c.N lecta D genitriciiVfl sua I[J 26idemom.AD electaN 27 filius B et om.AIID arca Ap.c.W )

85
interpretatur ecclesiae, Noe cum tribus filiis singulas, non binas introduxit uxores. etiam de inmundis animalibus bina sumuntur, masculus et femina, ut ne in bestiis quidem, serpentibus, crocodillis ac lacertis digamia habeat locum. quodsi de mundis septena ponuntur, id est inparia, et in hoc uirginitatis ac pudicitiae palma monstratur. egressus enim de arca Noe deo uictimas immolauit, non utique de pari, sed de inpari numero, quia alterum fetibus atque coniugio, alterum sacrificio praeparatum est.