Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noueris, quibus incontinentibus et miseris subuenitur, sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. sufficit tibi, quod perdidisti primum uirginitatis gradum et per tertium uenisti ad secundum, id est per officium coniugale ad uiduitatis continentiam. extrema, immo abiecta ne cogites nec aliena et longe posita exempla perquiras. habes auiam, matrem, amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina et praecepta uiuendi norma uirtutum est.

si enim multae in coniugio uiuentibus adhuc uiris intellegunt illud apostoli: omnia licent, sed non omnia expediunt, et castrant se propter regna caelorum uel a secunda natiuitate post lauacrum ex consensu uel post nuptias ex ardore fidei, cur uidua, quae iudicio domini uirum habere desiuit, non illud laetabunda [*]( 9 cf. loh. 4, 18 20 *I Cor. 6, 12 ) [*](1 e om.N sepelisse KB, Ψa.c.m2 2 uicensimum K habuis(aoW. et m2)A habuisse B 3 et extremo N ut sibi B ut s.l.m2K,om. lP putabantur N 4 tantas g tantos codd. rodes KIJi 5 quis quemiV quisque D primum AIID prius g efferet K*P,Aa.c.m2 efferre D efferret (s.l.B) cet. oijais AIIa.c.,D 6 adoreasque uel adoreamque g oras B singula AIJDN singulos s sescen-. tas clamante(ea: a K)s Ka.c.m2 \'P subclamantes Kp.c.m2 succlamantes AIIDN suo clamates D sibi acclamantes g (\'singulas sescentas I\' sc. effer uel sepeli = se-chshundert Stiick jiir Sttiek!) 7 uxores KTI, Aa.c.m2 prae(e)cedebant 77, Ba.c. 8 dicemus B dominus om.N 9 uig. duos] ■ V • in ras. 5-6 litt. m2TI iste N*P,Bp.c. a in mg.K,om.*P non est bisD 11 in xpo religiosa N 12 quibus et B 13 sufficiat N prim. perd. g 15 coniugalem AIIa.r.,D 16 nec ex ne m2B 17 perquiras] perdas ex peroras D requiras N matrem et B hab. ADNB 18 et om.B et norma B 19 in coni.] coniuges N 21 et] ubi s.l.B castrat Aa.c.iraD regnum K a s.l.B,om.A 23 dei Kp.r.g diuisit Aa.c.m2 desiit g illum Aa.c.m2 laet.] et habunda D gemebunda B ) [*]( 6* )

84
congeminet: dominus dedit, dominus abstuli et oblatam occasionem arripiat libertatis, ut sui corporis habeat potestatem, ne rursum ancilla fiat hominis ?

et certe multo laboriosius est non frui eo, quod habeas, quam desiderare, quod amiseris. unde et uirginitas in eo felicior est, quod carnis incentiua non nouit, et uiduitas in illo sollicitior, quod praeteritas animo recolit uoluptates, maxime si se uirum putet perdidisse, non praemisisse, quorum alterum doloris, alterum gaudii est.