Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec omnia quasi per pulcherrima scripturarum prata discurrens in unum locum uolui congregare et de speciosissimis floribus coronam tibi texere paenitentiae, quam inponas capiti tuo et adsumas pennas columbae et uoles et requiescas et clementissimo reconcilieris patri.

narrauit mihi uxor quondam tua, nunc soror atque conserua, quod iuxta praeceptum apostoli ex consensu abstinueritis uos ab opere nuptiarum, ut uacaretis orationi, tuaque rursum uestigia quasi in salo posita fluctuasse, immo — ut apertius loquar — esse prolapsa, illam autem audisse a domino cum Moysi: tu uero hic sta mecum et dixisse de domino: statuit supra petram pedes meos, tuam domum, quae fundamenta fidei solida non habebat, postea diaboli turbine concidisse, porro illius perstare in domino et suum tibi hospitium non negare, ut, cui prius coniunctus fueras corpore, nunc spiritu copuleris — qui [*]( 3 *Hier. 23, 28 6 cf. Matth. 3, 12 et Luc. 3, 17 12 cf. Ps. 54, 7 14 cf. I Cor. 7, 5 18 Deut. 5, 31 *Ps. 39, 3 22 *I Cor. 6,17 ) [*]( 1 ysahac B et isaac I si isaac Nt pr. et om.G 2 peccata J,Ia.c.m2 peccatis B tritticum G mixta paleas D paleas mixtas 2 3 script. ill. s palee Bp.c. ad ex a B 4 et] e I ob futurum res. incendium Nt 5 seg. mixta suntNt frumentorum s.l.m2l,om.J futurorum D 7 purgabit Ip.c.m2B -nit cet. -uerit g tiit. congr. in h(om.B)orrea DB congr. trit. in horrea s tricticum GN in horrea s.l.m2I 8 igni lp.c.m2DNB con(m)buret DNt 9 per in ras.m2l de J pulcherima J pulcerrima D pulcherrimas G,Na.r. 10 de om.B speciosissimis pret(c 1:)iosissimis (add. que m21:)Jl\' 12 adsummas Ga.r.B adsumes Jl: pinnas G 13 quondam uxor D 15 uos om.B uacetis Nt 16 rursum s.l.m21:,om.J sursum D rursus Nt quasi s.l.m2B. _solo G fluctuassent Nt 17 dicam B essent Nt illa NtB moysi GJD moyse cet. 18 de s.l.m2l 19 supra] perG petra t meos s.l.m2I funda- . mentum solidae fidei G 20 solidata Nt conscidisse 2 21 perstares Nt tibi in ras.m2B,om.Nt ospitium DB negares Nt 22 fueris D non (eras.) nunc G )

70
enim adhaeret domino, unus spiritus est-, cumque uos rabies barbarorum et inminens captiuitas separaret, sub iuris iurandi testificatione pollicitum, ut ad sancta transeuntem loca uel statim uel postea sequereris et seruares animam tuam, quam uisus fueras neglegentia perdidisse.

redde igitur, quod praesente domino spopondisti. incerta est uita mortalium; ne ante rapiaris, quam tuam inpleas sponsionem, imitare eam, quam docere debueras. pro pudor! fragilior sexus uincit saeculum et robustior superatur a saeculo. tanti dux femina facti est et non sequeris eam, in cuius salute candidatus es fidei? quodsi te rei familiaris tenent reliquiae, ut scilicet mortes amicorum et ciuium uideas et ruinas urbium atque uillarum, saltim inter captiuitatis mala et feroces hostium uultus et prouinciae tuae infinita naufragia teneto tabulam paenitentiae et memento conseruae tuae, quae tuam cottidie suspirat nec desperat salutem.

tu uagaris in patria, immo non patria, quia patriam perdidisti; ista pro te in locis uenerabilibus resurrectionis et crucis et incunabulorum domini saluatoris, in quibus paruulus uagiit, tui nominis recordatur teque ad se orationibus trahit, ut, si non tuo merito, saltim huius salueris fide. iacebat quondam paralyticus in lectulo et sic erat cunctis artubus dissolutus, ut nec pedes ad ingrediendum nec manus mouere posset ad precandum; et tamen offertur ab aliis et restituitur pristinae sanitati, ut portaret lectu- [*](D) lum, qui dudum a lectulo portabatur. et te igitur absentem corpore, praesentem fide offert conserua tua domino saluatori et dicit [*]( 9 Uergil. Aen. I 364 19 cf. Marc. 2, 3-12 etc. ) [*](1 aderet B deo B est spiritus JZ spiritu est N\\add. cum eo g 2 se- parasset JI 3 iuris (s.l.m2) iurandi Σ iusiurandi ς testificationem G transeuntesiW 4 saluares B 6 deo g capiaris B ? tuas (sed seq. sponsionem) t expleas G 9 tante(e) Nt femine Nt facta JD,Ba.c.m2 factus t es Nt 10 salute] saltem Bp.c.m2 candidusM est (t add.m2)I fidei (alt. i eras.)B quod ex quid B 11 scilicet et (eras.I) JJ 12 saltem GNt,Ja.c. 14 mementote t tuam] tuae t cottidie (—aeJ)GJI cotidie cet. 15 nec disperat ex ne desperet m2I,om.DNtB uersaris ex uaris B non] add. in s.l.mlJ 16 ista] ita I 17 incunabularum I cunabulorum Ba.c.m2 18 uagit I 19 saltem GNt,Ja.c. fidem G exemplo J,Ia.c.m2 paralit. JtB,la.c.m2 paralet. G 20 artibus Gla.c.m2 21 gradiendum t possit JID praedicandum J,Ia.r. 22 perfertur DNt,lp.c.m2 profertur B pristini D 23 port. a lect. S et te] ecce J 24 offerit G )

71
cum Chananaea: filia mea male uexatur daemon i o. recte enim appellabo animam tuam filiam animae eius, quae sexus nescit diuersitatem, quia te quasi paruulum atque lactantem et necdum ualentem sumere solidos cibos inuitat ad lac infantiae et nutricis tibi alimenta demonstrat, ut possis dicere cum propheta: erraui sicut ouis perdita; quaere seruum tuum, quoniam mandata tua non sum oblitus. [*]( 1 *Matth. 15, 22 3 cf. Hebr. 5, 12-14 6 *Ps. 118, 176 ) [*]( 1 cananea DB chananea cet. uex. a daem. Dt,Np.c.Bp.c.m2 a daem. uex. JZ 2 an. t. app. (an. t. s.l.m2)I filiam] seq. tua eras.J eius anime B 3 sexu t quia] qui J,Sa.c.m2 latantem Bp.c.m2 lactentem t,Ba.c.m2 4 sol. cib(u t)os sumere Nt cybos JZ ciuos Dt 6 perdita] que periit B 7 tuum] add. dne s.l.mlJ quia JZ manda J oblitus] add. amen. expl epistula hironimi ad rusticum de pęnitentia G amen J I )

72