Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec omnia quasi per pulcherrima scripturarum prata discurrens in unum locum uolui congregare et de speciosissimis floribus coronam tibi texere paenitentiae, quam inponas capiti tuo et adsumas pennas columbae et uoles et requiescas et clementissimo reconcilieris patri.

narrauit mihi uxor quondam tua, nunc soror atque conserua, quod iuxta praeceptum apostoli ex consensu abstinueritis uos ab opere nuptiarum, ut uacaretis orationi, tuaque rursum uestigia quasi in salo posita fluctuasse, immo — ut apertius loquar — esse prolapsa, illam autem audisse a domino cum Moysi: tu uero hic sta mecum et dixisse de domino: statuit supra petram pedes meos, tuam domum, quae fundamenta fidei solida non habebat, postea diaboli turbine concidisse, porro illius perstare in domino et suum tibi hospitium non negare, ut, cui prius coniunctus fueras corpore, nunc spiritu copuleris — qui [*]( 3 *Hier. 23, 28 6 cf. Matth. 3, 12 et Luc. 3, 17 12 cf. Ps. 54, 7 14 cf. I Cor. 7, 5 18 Deut. 5, 31 *Ps. 39, 3 22 *I Cor. 6,17 ) [*]( 1 ysahac B et isaac I si isaac Nt pr. et om.G 2 peccata J,Ia.c.m2 peccatis B tritticum G mixta paleas D paleas mixtas 2 3 script. ill. s palee Bp.c. ad ex a B 4 et] e I ob futurum res. incendium Nt 5 seg. mixta suntNt frumentorum s.l.m2l,om.J futurorum D 7 purgabit Ip.c.m2B -nit cet. -uerit g tiit. congr. in h(om.B)orrea DB congr. trit. in horrea s tricticum GN in horrea s.l.m2I 8 igni lp.c.m2DNB con(m)buret DNt 9 per in ras.m2l de J pulcherima J pulcerrima D pulcherrimas G,Na.r. 10 de om.B speciosissimis pret(c 1:)iosissimis (add. que m21:)Jl\' 12 adsummas Ga.r.B adsumes Jl: pinnas G 13 quondam uxor D 15 uos om.B uacetis Nt 16 rursum s.l.m21:,om.J sursum D rursus Nt quasi s.l.m2B. _solo G fluctuassent Nt 17 dicam B essent Nt illa NtB moysi GJD moyse cet. 18 de s.l.m2l 19 supra] perG petra t meos s.l.m2I funda- . mentum solidae fidei G 20 solidata Nt conscidisse 2 21 perstares Nt tibi in ras.m2B,om.Nt ospitium DB negares Nt 22 fueris D non (eras.) nunc G )

70
enim adhaeret domino, unus spiritus est-, cumque uos rabies barbarorum et inminens captiuitas separaret, sub iuris iurandi testificatione pollicitum, ut ad sancta transeuntem loca uel statim uel postea sequereris et seruares animam tuam, quam uisus fueras neglegentia perdidisse.