Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quare apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit epistula:optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis et propinquis meis iuxta carnem, qui sunt Israhelitae, quorum adoptio et gloria et testamenta et legislatio et cultus et repromissiones, quorum patres, ex quibus est Christus iuxta carnem, qui est super om-

nia deus benedictus in saecula, amen2 — Re uera ualida quaestio, quomodo apostolus, qui supra dixerat: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?et rursum: confido autem, quia neque mors neque uita neque angeli neque principatus neque praesentia neque futura neque fortitudines neque excelsa neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate dei, quam habemus in Christo Iesu, domino nostro, nunc sub iureiurando confirmet et dicat: ueritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in spiritu sancto, quoniam tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo; optabam enim anathema esse ipse a Christo pro fratribus meis et propinquis iuxta carnem et reliqua.

si enim tantae est in dominum [*](5 *Rom. 9,3—5 12 *Rom. 8,35 15 *Rom. 8,38—39 22 *Rom. 9,1—3 ) [*]( 1 nimis$obuoluta AD et] ut AD 2 magna et multa erunt scribenda AD 5 ipse ego D ipso s anatema if>a.c.B 6 et] ac g alt. meis om.33$ (cf.p.40,10) 7 ihlAD 8 et gl. ettest. etleg.om.<2> 9 promissiones 93a,c.<PB etexç 12 supra] sunt (exp.) A quisexqui93$13separauitcodd. pracler B a s.Z.33 14 angustia in mj<.ad 18 fortitudinis93a.c.5> fortitudoAD 21 sub om. s 22 confirmat 58 Christo] seq. ras. 3litt. 58, add. ihuAD 24 mea] prehibente (sic, exp.) <t>,om.B 25 est mihi AD et om.B 26 cordi meo s.Z.33 corde meo sa.c. ipse om.AD 28 in deum tantae est s tanta Aif> dum B dm AD dno 930)

39
caritatis, ut nec metu mortis nec spe uitae nec persecutione nec fame nec nuditate nec periculo nec gladio possit separari a caritate eius, et, si angeli quoque et potestates et uel praesentia uel futura et omnes caelorum fortitudines et excelsa pariter ac profunda et uniuersa simul creatura ei ingruat — quod nequaquam potest fieri —, tamen non separetur a caritate dei, quam habet in Christo Iesu, quae est ista tanta mutatio, immo inaudita prudentia, ut pro caritate Christi nolit habere Christum?

et ne ei forsitan non credamus, iurat et connrmat in Christo et conscientiae suae testem inuocat spiritum sanctum, se habere tristitiam non leuem et fortuitam sed magnam et incredibilem et habere dolorem in corde, non qui ad horam pungat et transeat, sed qui iugiter in corde permaneat. quo tendit ista tristitia ? ad quid proficit incessabilis dolor? optat anathema esse a Christo et perire, ut alii salui fiant. sed si consideremus Moysi uocem rogantis deum pro populo Iudaeorum atque dicentis: si dimittis eis peccatum suum, dimitte; sin autem non uis, dele me de libro tuo, quem scripsisti, perspiciemus eundem et Moysi et Pauli erga creditum sibi gregem affectum.

pastor enim bonus ponit animam suam pro ouibus, mercennarius autem, cum uiderit lupum uenientem, fugit, quia non sunt eius oues. et hoc ipsum est dicere: optabam anathema esse a Christo et: dele me de libro, quem scripsisti. qui enim delentur de libro uiuentium et cum iustis non scribuntur, anathema fiunt a domino. simulque cerne apostolum, quantae caritatis in Christo sit, ut pro illo cupiat mori et solus perire, dum modo omne in illum credat hominum genus, perire autem non in [*](15 *Ex. 32,31—32 18 cf. Ioh. 10,11—12 21*Rom.9,3 22 *Kx. 32,32 cf. Ps. 68, 29 ) [*]( 1 caritatis (ti eras.)A persecutiones (ex -nis) B 2 eius] di B 4 pr. et om.ip ac] et H simulque ip 5 creaturae D ei om.SdD et A 6 separatur Dip Christum lesum s ista om.B 7 inprudentia B 8 crederemus B 10 non] et nonAD pr. et] ac g fortitam ASda.c.m2 11 pr. et s.l.fp ad s.l.<P pugnat codd. praeter B 13 perficit if> 14 si om.<P Moysis g 15 dum B dimittes ipp.c. eis ex ei 93 16 sin] si s autem eras. ip uis autem ip 17 et me B 18 eandem ℬac. Φ Moysis s erga] ergo et s pastor enim] pastorem ip pastor AD,aba.c.m2 19 ponet ip ouibus suis g 20 uenientem om.AD 22 delere me 93$libro tuo AD 25 Christum g 26 illo 58 )

40
perpetuum, sed inpraesentiarum. qui enim perdiderit animam suam pro Christo, saluam eam facit.

unde et de quadragesimo tertio psalmo adsumit exemplum: quoniam propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oues occisionis. uult ergo apostolus perire in carne, ut alii saluentur in spiritu, suum sanguinem fundere, ut multorum animae conseruentur. quod autem anathema interdum occisionem sonet, multis ueteris instrumenti testimoniis probari potest.

et ne leuem putemus esse tristitiam et modicam causam doloris, iungit et dicit: pro fratribus meis et propinquis iuxta carnem. quando propinquos appellat et fratres iuxta carnem, in spiritu a se ostendit alienos. quorum est, inquit, adoptio, quae significantius Graece dicitur vlofteoia, de quibus quondam dominus loquebatur: filius primogenitus meus Israhel et: filios genui et exaltaui, nunc dicit: filii alieni mentiti sunt mihi.

et quorum gloria, utde cunctis gentibus eligerentur in peculiarem populum dei. et quorum testamenta, unum in littera, alterum in spiritu, ut, qui prius in carne seruierant caerimoniis legis abolitae, postea seruirent in spiritu mandatis euangelii sempiterni. et legislatio ad utrumque respondet: et noui et ueteris testamenti. et cultus, id est uera religio. et repromissiones, ut, quicquid repromissum est patribus, conpleretur in filiis. et — quod omnibus maius est — ex quibus Christus, de Maria generatus uirgine.

et ut sciremus, quis iste sit Christus, causas doloris sui uno sermone conprehendit: qui est super omnia deus benedictus [*]( 1 cf. Matth. 10, 39 etc. 3 *Ps. 43, 22 9 *Rom. 9, 3 12 cf. Rom. 9, 4 14 *Ex. 4, 22 15 *Esai. 1,2 Ps. 17, 46 16 cf. Rom. 9, 4 17 cf. Rom. 9, 4 19 cf. Rom. 1,9 20 cf. Rom. 9, 4 21 cf. Rom. 9, 4 22 cf. Rom. 9, 4 24 cf. Rom. 9, 5 26 Rom. 9, 5 ) [*]( 1 inpraes.] add. est s.l.m2A 2 quadragensimo (seq. ras. 2 litl.)$quadragesimo et AD 5 carne A ut — sanguinem om.B 6 spm 0 ut] et 0 7 occisionis 0 9 modicum s 12 significantium grecae s 17 ele(i Ap.c.m2D)ge- retur AD 18 utJ et 500 19 carne B seruiei unt s caerem. 58 seruierent s seruierint S3 20 sempiternum B legisdatio B 21 respondet g -dit codd. instrumenti g 22relegio930 repromissionis 0 promissionesAD 24 genitus g; add. est s.i.S3 25 et exp.^&,om.AD )

41
in saecula, amen, ut iste tantus ac talis ab eis non recipi perciperetur, de quorum stirpe generatus est. et nihilominus laudat iudicii ueritatem, ne sententia dei in fratres et propinquos displicere uideatur et uel austera esse uel nimia. in quibus igitur tanta fuerint bona, dolet, cur nunc tanta mala sint.