Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. sine lege enim peccatum mortuum erat, ego autem uiuebam sine lege aliquando, sed, ubi uenit mandatum, peccatum reuixit. ego autem mortuus sum et inuentum est mihi mandatum, quod erat ad uitam, hoc esse ad mortem. peccatum enim occasione accepta per [*]( 1 Rom. 5,8 2 *Esai. 53,8 4 *Esai. 53,4 5 *Esai. 53,12 14 Rom. 7,8 20 *Rom. 7, 7—25 ) [*](5 morteni g 6 deputatus g 9 nos om.B nlla om.B Christo om.AD 10 obcumbere ØB 12 et—difficulter s.l.m2ℬ,om.Φ;add. sed ς 14 scribsit 33p.c.m2 17 quid—18 sensui om.B quid] quod D 18 incitemus s 20 quod B dicemus B 23 concupiscis <>sa.c.<P 24 operatum om.B 26 uiu. -28 autem om.B aliq. sine lege s )

30
mandatum seduxit me et per illud occidit.

itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, mihi mors est? absit. sed, ut peccatum appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. scimus enim, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis s u m, uenundatus sub peccato. quod enim operor, ignoro. non enim, quod uolo, hoc ago, sed, quod odi, illud facio.

si autem, quod nolo, hoc facio, consentio legi, quia bona est. nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. scio enim, quia non habitatin me, hoc est in carne mea, bonum. uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum nequaquam. non enim, quod uolo, facio bonum, sed, quod nolo malum, hoc ago. si autem, quod nolo, hoc facio, non iam ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.

inuenio igitur legem uolenti mihi facere bonum, quia mihi malum adiacet. condelector enim legi dei secundum interiorem hominem. uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum.

quomodo medicina non est causa mortis, si ostendat uenena mortifera, licet his mali homines abutantur ad mortem et uel se interficiant uel insidientur inimicis, sic lex data est, ut peccatorum uenena demonstret et hominem male libertate sua [*]( 2 sanctum et om.AD 3 est om.ç 4 adpareat s appereat A 6 peccatum] peccantum B 7 per mand om.B spiritualis Ap.c.rn2 13 inhabitat D 14 quia] quod g 15 uelle enim del A adiacet-16 nequaq. om.A autem] hoc s 16 nequaq.] non inuenio f non enim s.l.m2A 17 mal.] facio mal. s autem]hoc$18 nolo ego ADB hoc]autems iam non g 19habitetB 20 uolentem 83$21 adiecit 83 secundum—23 legi om.B 24 legem AD legi s 25 quae] quod Bф 26 liberauit Afa^ 27 deo g 31 monstraret AD monstret s libertati s )

31
abutentem, qui prius ferebatur inprouidus et praecipiti (uia) labebatur, freno legis retineat et conpositis doceat incedere gressibus, itaut seruiamus in nouitate spiritus et non in uetustate litterae, id est uiuamus sub praecepto, qui prius in modum brutorum animalium dicebamus: manducemus et bibamus; cras enim moriemur. quodsi subintrante lege.

quae docet, quid facere, et prohibet, quid non facere debeamus, uitio nostro et incontinentia feramur contra scita legalia, uidetur lex causa esse peccati, quae, dum prohibet concupiscentiam, quodam modo eam inflammare cognoscitur. saecularis apud Graecos sententia est: quicquid licet, minus desideratur. ergo e contrario, quicquid non licet, fomentum accipit desiderii. unde et Tullius de parricidarum suppliciis apud Athenienses Solonem scripsisse negat, ne non tam prohibere quam commonere uideretur.

igitur lex apud contemptores et legum praecepta calcantes uidetur esse occasio delicto- - rum, dum prohibendo, quod non uult fieri, ligat eos uinculis mandatorum, qui prius absque lege peccantes non tenebantur criminibus. haec diximus legem, quae per Moysen data est, intellegentes. uerum, quia in consequentibus scriptum est: \'lex dei et lex carnis atque membrorum, quae pugnat aduersum legem mentis nostrae et captiuos nos ducit in lege peccati\', simulque quattuor leges contra se dimicantes in uno loco scriptas esse cognosco, non absque re arbitror, si requiram, quot genera legis in scripturis sanctis esse memorentur.

dicitur lex, quae per Moysen data est, secundum illud, quod scriptum est ad Galatas: quotquot enim ex operibus legis [*]( 2 Rom. 7, 6 5 I Cor. 15, 32 6 cf. Rom. 5, 20 11 cf. Otto, Sprichw. der Roemer p. 193 12 cf. Cicero pro Roscio Amer. 70 19 cf. Rom. 7, 22--23 23-p. 33, 8 cf. Origenes, Philocalia c. 9, 1-2 25 *Gal. 3, 10; ) [*]( 1 praecipiti uia scripsi coll. Cic. pro Flacco 105 praecipiti Aa.c.D praecipitio Ap.c. praecipitia 93a.c.$> per praecipit(cB)ia 93p.c.B 2 frenos B docere Aa.c.m2D 4 est s.l.AD 5 dicebamur B degebamur (sic)930 6 moriamur D<Pa.c. quodsi] quod sibi s 7 et- alt. facere om.B alt. quid ex qui m2A quod <P 8 incont. nostra B 10 cognoscatur 93$a.c. 11 quicquod Ap.c.m2 quidquid 93D ergo om.AD 12 accepit Aa.c.m2D parricidiarum AD paridarum$13 subpl. sp.c. aput etheniendis (dis corr. in ses) s 14 quam] quia Aa.c.D 17 tenebatur A—bamur DB 18 haec in mg.S&,om.<f> pro 0 20 aduersus ? 21 pr. legem AD 22 abs g 23 quae(n $)ram 93quod A93 a.c.m2,D$25 galathas A quodquod D<P )

32
sunt, sub maledicto sunt. scriptum est enim: maledictus omnis, qui non permanet in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. et rursum in eadem epistula: lex propter praeuaricationes posita est, donec ueniret semen, cui repromissum est, disposita per angelos in manu media t o r i s. et iterum: itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. postquam autem uenit fides, nequaquam ultra sub paedagogo sumus. omnes enim filii dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu.

historia quoque, quae praecepta non continet, sed, quid factum sit, refert, ab apostolo lex appellatur: dicite mihi, qui sub lege uultis esse, non audistis legem? scriptum est enim, quiaAbraham duos filios habuit, unum de ancilla et alterum de libera. sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est, qui autem per repromissionem, de libera.

sed et psalmi lex appellantur: ut conpleretur sermo, qui in lege eorum scriptus est: quia odierunt me gratis. Esaiae quoque prophetiam legem apostolus uocat: in lege scriptum es.t: quoniam in aliis linguis et in labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me, dicit d o m i n u s. quod iuxta Hebraicum et Aquilam in Esaia scriptum repperi. appellatur lex et mystica intellegentia scripturarum: 26 scimus, quia lex spiritalis est.

et extra haec omnia [*]( 4 *Gal. 3, 19 7 *Gal. 3, 24-26 13 *Gal. 4, 21-23 19 *Ioh. 15, 25 21 *I Cor. 14, 21 24 cf. Esai. 28. 11-12 26 *Rom. 7, 14 ) [*]( 3 in (s.l.) libro scripta sunt legis s 4 uaricationes Aa.c.m2 praeuaricatione 93p.c.m2 7 pedagoga nostra ØB tort. recte 8 postquam] post B 10 fuimus B om ? 12 quod B quidquid D quicquid A facturum ØB 13 mihi inquit B 14 legem non legistis s 16 et om.AD 18 de lib. per repr. S3a.c.g 19 scriptum A conscriptus g 20 odio habuerunt s esaye B isaiae 93$esaiam AD prophetam A prophetia Dp.c. 22 alt. in om.AD aliis labiis 93 aliis (seq. ras. 3litt.) s (cf. ad 24) 23 sic exaudiet me ØB sic me exaudient A sine exaudient D 24 iuxta labiis Φ (cf. ad 22) hebraeicum D haebrę(i s.l.)cum s esaiam Aa.r.D hesayam B isaia 93$scriptum om.AD 25 lex et] etiam lex g script. intellig. ς script. scientia AD 26 omnia haec s )

33
naturalem legem scriptam in cordibus nostris idem apostolus docet: cum enim gentes, quae non habent legem, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, isti legem non habentes sibi ipsi sunt lex, qui indicant opus legis scriptum in cordibus suis testimonium praebente illis conscientia. ista lex, quae in corde scribitur, omnes continet nationes et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat. unde omnis mundus sub peccato et uniuersi homines praeuaricatores legis sunt et idcirco iustum iudicium dei est scribentis in corde generis humani: \'quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris'.

quis ignoret homicidium, adulterium, furta et omnem concupiscentiam esse malum ex eo, quod sibi ea nolit fieri ? si enim mala esse nesciret, numquam sibi doleret inlata. per hanc naturalem legem et Cain cognouit peccatum suum dicens: maior causa m e a, quam u t dimittar. et Adam et Eua cognouerunt peccatum suum et propterea absconditi sunt sub ligno uitae. Pharao quoque, antequam lex daretur per Moysen, stimulatus lege naturae sua crimina confitetur et dicit: dominus iustus, ego autem et populus meus mpii.

hanc legem nescit pueritia, ignorat infantia et peccans absque mandato non tenetur lege peccati. maledicit patri et parentes uerberat et, quia necdum accepit legem sapientiae, mortuum est in eo peccatum. cum autem mandatum uenerit, hoc e\'1t tempus intellegentiae adpetentis bona [*](25) et uitantis mala, tunc incipit peccatum reuiuiscere et ille mori reusque esse peccati. atque ita fit, ut tempus intellegentiae, quo dei mandata cognoscimus, ut perueniamus ad uitam, operetur in nobis mortem, si agamus neglegentius et occasio sapientiae: seducat nos [*]( 2 *Rom. 2,14-15 10 *Tob. 4,15 (16); cf. Otto, Sprichw. der Roemer p. 16 14 *Gen. 4,13 15 cf. Gen. 3, 8 18 *Ex. 9, 27 22 cf. Rom. 7, 8 cf. Rom. 7, 9-10 26 cf. Rom. 7, 10-11 ) [*]( 2 legem non habent AD 4 ipsi sibi AD 6 probente s perhibente g 7 quae] qui non (n̄ℬ)ℬΦ continent )8ØB 8 est] est nisi qui adhuc qui adhuc (sic) expers est rationis B legem om.A 10 dei om.A hum. gen. AD uolueris B 11 quis enim AD furtum g 12 ea om.AD nollit Aa.r. noletB 13 nequaquam ç doleret sibi esse g 14 caim B rnaior est ç 17 farao ADB 18 natura s et s.l.ℬ,om.s ds A 20 pueritiam s 21 patri et matri g 22 mortuus B 25 uitantes Aa,c.m2D reuiuescere Aa.c.m2 reuiscere Da.c. reuilescere B illi more s 27 operetur] oportet B ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III, Hi1berg ) [*]( 3 )

34
atque subplantet et ducat ad mortem, non quo intellegentia peccatum sit — lex enim intellegentiae sancta et i usta et bona est — sed per intellegentiam peccatorum atque uirtutum mihi peccatum nascitur, quod, priusquam intellegerem, peccatum esse non noueram.

atque ita factum est, ut, quod mihi pro bono datum est, meo uitio mutetur in malum et — ut hyperbolice dicam nouoque uerbo utar ad explicandum sensum meum — peccatum, quod, priusquam haberem intellegentiam, absque peccato erat, praeuaricatione mandati incipiat mihi esse peccatius. prius quaerimus, quae sit ista concupiscentia, de qua lex dicit : non concupisces. alii putant illud esse mandatum, quod in decalogo scriptum est: non concupi sces rem proximi tui. nos autem per concupiscentiam omnes perturbationes animae significatas putamus, quibus maeremus et dolemus, timemus et concupiscimus.

et hoc apostolus, uas electionis, cuius corpus templum erat spiritus sancti et qui dicebat: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi? et in alio loco Christus nos redemit et rursum: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus, non de se loquitur, sed de eo, qui post peccata uult agere paenitentiam, et sub persona sua fragilitatem describit condicionis humanae, quae duorum hominum, interioris et exterioris, pugnantium inter se bella perpetitur.