Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quae est ergo parabola ad clementiam discipulos prouocantis? homo quidam erat diues, qui habebat uilic u m siue dispensatorem; hoc enim olxovo/xog significat. uilicus autem proprie uillae gubernator est, unde et a uilla \'uilicus\' nomen accepit. olxovofioo, autem tam pecuniae quam frugum et omnium, quae dominus possidet, dispensator est. unde et Olxovojnixog Xenofontis pulcherrimus liber est, qui non gubernationem uillae, sed dispensationem uniuersae domus Tullio interpretante significat.

iste igitur dispensator accusatus est ad dominum suum, quod dissipasset substantiam eius. quo uocato dixit: quid hoc audio de t e ? redde rationem dispensationis; neque enim ultra mea poteris dispensare. qui dixit in semet ipso: quid faciam, quia dominus meus aufert a me dispensationem? fodere non ualeo, mendicare erubesco. scio, quid faciam, ut, quando sublata mihi fuerit dispensatio, suscipiant me in domos suas.

uocauitque singulos debitorum domini sui et dixit primo: quantum debes domino meo? qui dixit ei: centum batos olei. ait illi: tolle cautionem tuam et sedens cito scribe quinquaginta. deinde ad alium locutus est: tu autem quantum debes? ille respondit: centum coros tritici. dicit ei: tolle cautionem tuam [*]( 1 Matth. 6,12 4 Luc. 16,1 11 cf. Luc. 16,1—2 12 *Luc. 16, 2 15 *Luc. 16, 3-14 ) [*]( 1 dom. lib.] dominicali uera D 3 ad clem.] clementia ad Aa.c.m2D 3 prouoc.] cohortantis 83B 4 uill. B 5 enim] autem AD OIKONOMOYC A (8.1. iconomus m\'Z) D uill. B 6 uillici AB uillicus g 7 OECONOMOC OIK(OK A)ONOMOYCA (s.l. iconomus m2) D oeconomus B 8 OIKONO- MOYC A (s.l. iconomus. iconomicus m2) D oeconomikoc(-cus B)faB Xenophontis g 9 pulcerrimus D 11 dissiparet D dispensaret (s.l. dissipasset m2)93 dissiparet uel dispensaret B 12 sustantiam DB quo ex qui m2A 13 reddere 83 disp. tuae g 14 mea (m eras.) 83 ea B quid B intra semet ipsum s 15 a me om.B 17 e(ae yl)rubescam Aa.c.m2D 18 fuerit mihi A 19 suas] suos 83a c.D uocau(b Z))it itaque AD debitores Ap.c.m2%} 21 batos] chados A ait (i eras.) ille A 22 tuam om AD 23 ad alium] alio.4 24: at iIle AD 25 choros AD dicitque AD dixitque s )

23
et scribe octoginta.

et laudauit dominus uilicum siue dispensatorem iniquitatis, quod prudenter fecerit: quia filii saeculi huius prudentiores sunt-filiis lucis in generatione sua. et ego dico uobis: facite uobis amicos de iniquo mamona, ut, quando defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula. qui fidelis est in paruo, et in multis fidelis est et, qui in minimo iniquus est, et in multis iniquus erit.

si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis, quod uerum est, quis uobis credet? et si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? nemo seruus potest duobus dominis seruire. aut enim unum habebit odio et alterum diliget aut unum audiet et alterum contemnet. non potestis deo seruire et mamonae. audiebant autem haec omnia pharisaei, qui erant auari, et subsannabant illum.

totum parabolae huius textum posui, ut non nobis intellegentiam aliunde quaeramus et in parabola certas nitamur inuenire personas, sed interpretemur eam quasi parabolam, hoc est similitudinem, quae ab eo uocatur, quod alteri παϱαβάλλετι, hoc est adsimilatur, et quasi umbra prooemiumue ueritatis est.

si ergo dispensator iniqui mamonae \' domini uoce laudatur, quod de re iniqua sibi iustitiam praepararit, et passus dispendia dominus laudat dispensatoris prudentiam, quod aduersus dominum quidem fraudulenter, sed pro se prudenter egerit, quanto magis Christus, qui nullum damnum [*]( .23 cf. Luc. 16, 9.. ) [*]( 1 dns (del.,s.l. dominicus m2)33 uill. DB 5 mamona Apassim 6 de- (exp.)fecerit (add. is s.l.m2)A defe(defi m2ℬ)cerint ℬD deferint P defeceritis g suscipiant B 8 multo g est om.B et om.AD alt. in om.ç 9 multo s erit] estD alt. in om. Aa.c.m2D 10 uerum g uestrum codd. 11 uob. credit 83 credit uob. AD credet uob. s 14 habet AD diligit J-SB 15 a.nt] MtAa.c.m2etlS6a.c. 20 parabo(u 93)las A9aa.r.tDB 21 qui B 22 alter B IJAPABAMEP(S D)AI A (s.l. parabamesai m2) D adsimulatur S3B adsimilata Ap.c.m2 et om.AD 23 prooemiumue scripsi proemium 83 prohemium D praemium AB praeuium ç est uer. A sic A 24 praeparet A 25 dispendium AD )

24
sustinere potest et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos suos, si in eos. qui sibi crediti sunt, misericordes fuerint! denique post parabolam intulit: et ego dico uobis: facite uobis amicos de iniquo mamona.

iniquus autem mamona non Hebraeorum, sed Syrorum lingua diuitiae nuncupantur, quod de iniquitate collectae sint. si ergo iniquitas bene dispensata uertitur in iustitiam, quanto magis sermo diuinus, in quo nulla est iniquitas, qui et apostolis creditus est, si bene fuerit dispensatus, dispensatores suos leuabit in caelum! quam ob rem sequitur: qui fidelis est in minimo, hoc est in carnalibus, et multis fidelis erit, id est in spiritalibus. quiauteminparuoiniquus est, ut non det fratribus ad utendum, quod a deo pro omnibus est creatum, iste et in spiritali pecunia diuidenda iniquus erit, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam domini diuidat.

\'sin autem\', inquit, \'carnales diuitias, quae labuntur, non bene dispensetis, ueras aeternasque diuitias doctrinae dei quis credet uobis ? et si in his, quae aliena sunt — alienum est autem nobis omne, quod saeculi est — infideles fuistis, ea, quae uestra sunt et proprie homini deputata, quis uobis credere poterit ?\' unde corripit auaritiam et dicit eum, qui amat pecuniam, deum amare non posse. igitur et apostolis, si uelint amare deum, esse pecunias contemnendas.

unde scribae et pharisaei, qui erant auari, aduersum se dictam intellegentes parabolam subsannabant eum carnalia et certa et praesentia spiritalibus ac futuris et quasi incertis praeponentes. Theophilus, Anti- . ochenae ecclesiae septimus post Petrum apostolum episcopus, qui quattuor euangelistarum in unum opus dicta conpingens ingenii sui nobis monumenta dimisit, haec super hac parabola in suis [*]( 3 *Luc. 16, 9 9 *Luc. 16,10 21 cf. *Luc. 16,14 ) [*](1 laudauitAD 2 siin] siu e (ue in ras. m2) A credituri sibi g si (s.l.m2) misericordes fuerunt A 3 uobis dico g 4 iniquo Ap.c.m2,om.g mamona autem g 5 sirorum Aa.c.m2B 6 sint] s 93 iniquitas] iniqua D res (s.lm2) iniqua A 8 et om.AD bene fuerit] hic incipit tJ> 9 leuauit s 11 id] hoc g 12 nonom.B ad] at s 13 creatum s.l.tJ> creditum A diuidende s ut] si 83 14 si AD 15 inquit om.AD carnalis s dispensatis f 16 que om.B credit 83$det AD 17 qui B est autem s autem est cet. a nobis ADB 18 in (eras.SB) ea 83&B 19 dep. hom. AD corripit] add. etiam (exp.)SB 20 amet B 21 pec. esse g 23 subsanabant D pr. et eras.A ut s incerta s ceteraj. alt. et s.l.S&B 24 qualisi (li eras.) 83 qualis$incerti$theo- filus .483$ anthiochenae 830 antiocene B anthiocenaenae s )

25
commentariis est locutus:

diu e s, qui habebat uilicum siue dispensatorem, deus omnipotens est, quo nihil est ditius. huius dispensator Paulus, qui ad pedes Gamaliel sacras litteras didicit, legem dei susceperat dispensandam. qui cum coepisset credentes in Christo persequi, ligaie, occidere et omnem domini sui dissipare substantiam, correptus a domino est: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.